3SO LIBRO XXVIII, CAPO IX. » affigi faciant, et eisdem Venetis cum per eorum tahitani rebel-t lioiiem a grege Dominico se separaveriut, cuncta, necessaria » denegent ministrare, donec compuncti corde spiritum assumen-» tes consilii sanioris noslris munitionibus et mandatis praedictis » obtemperaverint et meruerint a censuris et poenis praedictis » absolutions ac restitulionis benefìcium ac alias integram recon-» ciliationis eorum gratiam a nobis et a sede praedicta obtinere. » Excommunicamus quoque et anathematizamus omnes cujuscum-» que status condilionisve fuerint, qui quominus praesentes litte-» rae noslrae vel earum trasumpta, copiae seu exemplaria in suis » terris aut dominiis legi, affigi aut publicari, ac ad omnium no-» titiam deduci possint, fecerint vel procuraverint quoquo modo. » Ecclesiis quoque, monasteriis, conventibus et aliis quibusvis sa-» cris locis, in quibus denegatum fuerit per illarum praelatos et » personas litteras ipsas publicari, omnia privilegia, omnia indul-» ta, omnes graliae, quibus ab apostolica sede decorantur, adimi-» mus, volentes illas pro non coneessis haberi. Postremo quia dif-» ficile foret praesentes litteras ad singula loca deferri, in quibus » necessarium foret, volumus et apostolica auctoritate decernimus, » quod earum trasumplo manu notarii publici confeclo.vel in alma » urbe per dileclum filium Jacobum Mazochium impresso et si-» gillo alicujus praelali ecclesiastici munito ubique stetur, prout » originalibus litteris staretur, essent exhibitae vel ostensae. Et » quia dolus et fraus nemini debent patrocinari, nullus vano deci-» piatur errore, ut intra tempus sui regiminis praedictas censuras » et poenas vel aliquas earum sustineat, quasi post illud non sit » ad satisfactions debitum compellendus : nam et ipsum qui sali tisfacere et in aliquo praemissorum mandatis noslris obtempe-» rare noluerit, etiam deposita administratione et successorem » ejus, nisi paruerit, decernimus eisdem poenis inclusum, ac in » omnibus et per omnia obligatum. Et cum praesentes litterae » Yenetiis propter eorumdem Venetorum potenliam nequeant tute » publicari : ne Veneti et alii quos litterae ipsae contingunt,