9h LIBRO xxv, CAPO XXV. * credimus abstinuissent, si considerassent attente ea, quae apud » nos in beato Petro a Domino nobis concessa ligandi atque sol-» vendi juxta meritorum exigentiam plenitudo residet potestatis, » qua non extollimur ad superbiam, sed ad providentiam excita-» mur : et illius exemplo qui omnes salvat et neminem vult perire, * libentius utimur ad solvendum, quam ligandum : et voluissent » diligentius intueri qua facla nostra prosequi perfectione velimus, » quodque eos ut peculiares Romanae ecclesiae filios seinper ges-» simus in visceribus charilatis et gratiis ac favoribus prosequi » non cessavimus. Nos igitur, qui disponente Domino, qui nos » unxit oleo laetiliae prae consortibus nostris, in eo sumus officio » conslituti, ut singularum animarum saluti consulere, justitiam » colere et iniquitatem odire debeamus ; attendentes quod de mi-» noribus ad majores judices dumtaxat appellare legalis permittit » auctoritas, et propterea inhibet ab imperiali et praefecto praeto-» rio judicio appellari, et quod non homo, sed is dumtaxat qui » solo verbo fecit coelum et lerram, apostolicam sedcm et in ea * sedentem praetulit universis etiam conciliis, quae ab ea robur » accepisse, sanctorum patrum decreta testantur, et etiam Gelasius » papa conira Acacium Fausto legalo scribens, dum ait: Ipsi sunt » canones, qui appellaliones totius Ecclesiae ad hujus sedis exa-» men voluere deferri, ab ipsa autem nunquam appellare debere » et ipsam de tota Ecclesia judicare, de ipsius autem judicio nun-» quam judicari senserunt. Et dum scribit ad orientales episcopos » dicens : Sedem praedictam nulla synodo praecedente solvendi » quos synodus inique damnaverat et damnandi quos oportuit nulla » existente synodo habuisse facultatem. Teslantur etiam quamplu-» rimorum antiquorum conciliorum epistolae, in quibus verba illa » apponuntur: Salva in omnibus aposlolicae sedis auctoritate: et » quod de iis et aliis quampluribus juribus et canonibus ac auclori-» tatibus piae menr.Pius papa secundus praedecessor noster dudum » de fratrum suorum S.R.E. cardinalium et praelatorum ac jurispe-» ritorum tunc romanam curiam sequentium consilio in conventu