31 G LIBRO XXXV, CAPO VII. » licuerit, aut jus ponlifìcalis auctoritatis Sanctitatis Veslrac laedat, » vel Ecclesiae liberlali adversetur, quod a nostro rnajorum quoque » noslrorum inslitulo alienum semper fuisse profitemur. Cum au-» lem Sanctitas Veslra conqueralur ncs perspexisse ne quis ec-» clesias, monasteria, hospitalia, religiosas domos, aut reducliones » aliquas absque senatus licentia fundare vel erigere possit, prohi-» buisseque laicis subditis nostris ne bona stabilia perpetui legati » nomine senatu nostro inconsulto relinquere, aut quovis aliena-» tionis titulo in personas ecclesiasticas transferre queant; istorum » neutro ipsam ecclesiasticam libertatem violatam esse existima-» mus, idque jure oplimo tueri posse arbitramur. Siquidem eum » tantum finem nobis proposuimus non ut in aliquo ecclesiae jura » laedantur, sed ut nobis inlacta et illibata jurisdictio nostra circa » administralionem bonorum temporalium reipublicae nostrae » subjectorum conservetur, neque jura dominii nobis Deo auctore » commissi debilitenlur, aut imminuantur ; ac propterea nobis » licuisse putamus pro bono regimine status nostri saecularis ca-» vere, ne nova sodalitia novique hominum coetus, ac societates » sine permissu nostro in civitates nostras inducantur. Neve novis » sodalitiis et monasteriis inductis, veterum, quorum sanctitas diu-» turno tempore probata fuit, alimenta necessaria subtrahentur » aut ita diininuantur, ut nec veteribus nec novis substentandos » sufficere valeant ; pertineatque ad nos explorare, et caute pro-» spicere, ne in civilatibus et oppidis nostris munitis praesertim, » moles ac aedificia hujusmodi construant, quae quandoque vanis » de causis securitati publicae officere possint. Quamvis autem, » sicut universo terrarum orbi notissimum est, non modo in hac » urbe nostra veruni etiam in loto dominio innumerabiles pene ec-i clesiae, monasteria, hospitalia, caeteraque loca pia ad summum » Dei cultum maximo et splendidissimo ornatu conspiciantur, ila » ut in divini cultus observantia, templorum et monasteriorum » numero et splendore urbs nostra et aliae reipublicae noslrae » subjectae caeteris tolius Ilaliae civitatibus minime cedant, non