168 LIBRO XVII, CAPO XLV. aliquorum Janucnsium de dieta insula extrahere et quo voluerint portare et portari facere valeant quocunque libere et impune. Re-cipiendo tamen bulletam de civìtate Famagoste de predictis ex-trahendis, dummodo portare vel extrahere debentes jurent in ma-nibus officialium Famagoste vel alicujus ipsorum, ea que tune cxtraliuiitur ex possessionibus, prediis, vel bonis ipsorum Vene-torum infra Ciprum existentibus crevisse. Quam bulletam dicti officiales Famagoste requisiti tradcre libere tocies quocies dictis Venelis opus erit sine contradictione qualibet teneantur. Possint autem dicti officiales super navigio vel navigiis, super quo vel qui-bus hujusmodi res extrahi debebunt, mittere unum eorum nun-cium, qui vidcat res, ut premiltitur, per dictos Venetos deferendas. In civitate autem Famagoste et ex ipsa et ad ipsam possint ire, stare, reddere, et conversari pro mercando et alia sua négocia exer-cendo quicuuque Veneti, et ibidem etiam quod commercia et ga-bellas tractentur et iractari debeant ipsi veneti favorabiliter et benigne tamquam cives proprii Januenses. Item fuit actum et so-lepniter conventum inter dictas parles nominibus antediclis, quod si et ubi inter serenissimuin principem et dominum dominum gre-corum imperalorem Kalojanum seu nuncios vel factores ejus et dominum ducem et commune Janue seu nuncios et factores eorum sii presentialiter, sicut per aliquos asserilur, pax et coucordia celebrala, eo casu liceat quibuscumque Venelis et singulis ipsorum, cum ipsorum rebus, mercibus et bonis aliis pro sue voluntatis libilo navigare more solilo ad imperium et per imperium Constantinopo-lilanum absque impedimento vel molestia eisdem in personis vel bonis per Januenses vel eorum subditos et stipendiaries quolibet inferendis. Si vero nondum facta sii concordia memorata inter paries supcrius nominalas eo casu dicli dominus dux et commune Janue teneantur et debeant omnino dare pacem et facere cum dicto domino imperatore Kalojano, dummodo ipse imperalor Kalojanus dunlaxat promiltat observare conventiones et pacta, que vige-bant inter ipsum dominum imperatorem et commune Janue ante