188 LIBRO XVII, CAPO XLV. alia, ncc non inter prefatum serenissimum dominum regem ex una parte et prefatum dominum et commune Padue ex una alia parte; ac eciam inter prefatum serenissimum dominum regem ex una parte et dominum patriarcham et Ecclesiam Aquilegensem ex alia parte vigeant colligationes seu lige, de quibus apparent publica instrumenta, fuit actum et specialiter conventum in omnibus paci-bus supradictis inter omnes et singulas partes predictas, quod si presens pax rupta fuerit dicto domino regi vel alicui ex colligalis prediclis, quod intelligalur rupta omnibus colligatis et cuilibet ex eis. Quo capilulo ledo, prefatus reverendus pater dominus Paulus Zagrabiensis episcopus procurator et procuratorio nomine regie majestatis ut supra, statini et incontinenti dixit, qualiter prenomi-natus dominus Paduanus pro adherente ejus domini regis in pace hujusmodi et non pro colligato scriberelur. Quibus dictis dominus Jacobus Turchettus et ceteri ambaxiatores dicti domini Paduani, nomine ejusdem domini Paduani dixerunt, quod imo pro colligato scriberelur, quum colligatus erat dicli domini regis ut apparere dicebat per publicum instrumentum. Quibus dictus dominus Zagrabiensis respondit, quod non erat colligatus dicti domini regis, nec eum pro colligato eciam reputabat. Iiiis sermonibus interve-nienlibus supradictus dominus Leonardus de Montalto dixit, quod si apparerei per instrumentum publicum dictum dominum Padua-num fore colligatum ejusdem domini regis, quod ipse pro colligato liabealur, sin autem pro adherente ipsius teneretur. Item quod omnes adherentes dictarum partium ct cujuslibet earum qui supe-rius sunt descripti, intelligantur et sint inclusi in presenti pace. Et quia non esset conveniens neque justum, quod presens pax, quoad offensiones et restitutiones dapnorum ligaret ignorantes, actum fuit et specialiter conventum inter omnes dictas partes, quod offensio-nes inter dictas partes et earum gentes subdilos adherentes et complices cessare debeant secundum determinalionem et Iimita-tionem locorum et temporum que fiel inler diclas partes, de qua conficietur instrumentum publicum, post que tempora secundum