170 LIBRO XVII, CAPO XLV. et communis Veneciarum dubitare videntur, ne virtute presentis capituli, si treuga, cataneum status vel abstinentie fient, vel facle essent inter dictum dominum imperatorem et communc Janue, ipsi Veneti ad dictum et per dictum imperium navigare non possint durantibus dictis treugis, cataneis statu, vel abslinentiis donec pax firmata esset, voluerunt et consenserunt dicti sindici, ambaxiatores et nuncii communis Janue, quo tempore dictarum induciarum, cala-neorum status, treugarum et abstinentiarum navigare possint et conversari dicti Veneti ad dictum imperium, et per illud cum ipsorum personis, mercibus et rebus, prout possent tempore pacis. Successive fuit actum inter dictas partes nominibus antedictis, quod omnia et singula castra, ville, civitates et loca, que per partes predictas bine inde capta fuerunt a tempore incepte guerre presentis, que per ipsas partes vel ipsarum alteram tenerenlur, libere restituantur bine inde. Item quod non obstantibus aliquibus superius vel inferius declaratis, omnia et singula hinc inde singularibus personis debita per aliquem subditum partium prediuiarum, vel alterius earum, per debentes vel debentes creditoribus integre persolvan-tur, exceptis bis debitis, que legitimis probalionibus reperirentur fuisse levata vel exacta a debitoribus per dominum imperatorem Andronicum vel per donationes alterutrius partium predictarum. Item fuit actum inter partes predictas dictis nominibus, quod dicti Januenses possint et valeant navigare per gulfum Veneciarum, prout, sic et quemadmodum continetur in pace veteri, et inter dictas partes alias celebrata, sub anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto. Item fuit actum inter dictas partes dictis nominibus, quod super facto Tane, ad quam Januenses pe-tierunl dictos Venetos navigare non debere usque ad certum tempus et terminimi statuendum. Et super hoc idem dominus Sabaudie comes possit disponere et ordinare pro sue libito voluntatis. Qui illustris dominus comes in continenti in presentia dictarum partium dixil, disposĀ»it, et ordinavi!, quod dicti Veneti ad dictum locum Tane accedere vel navigare non debeant ncque possint per