160 LIBRO XVII, CAPO XLV. Veneciarum, nisi tamen ipsi domini comites Segne ostenderent se in Veneciis et cum communitate Veneciarum habere alia privilegia, honores, beneficia, pacta et conventiones alia occasione, quam occasione dictorum Stendalis et consulatus, que dicti de Veneciis habent in loco Segne. Quo casu illa alia, que alia occasione ostenderent se habere et in posterum habeant, non obstante remotione dictorum Stendalis et consulatus. Item fuit actum et solemniter conventum inter dictas partes, quod omnes subditi regii et precipue Jadratini tam in civitate Veneciarum quam in quibuscumque terris et locis sibi subditis possint et valeant tute et secure mer-cari et mercationes facere et alia quecumque, que et prout ante presentem guerram facere poterant. Et quod dicti subditi regii et precipue Jadratini per commune Veneciarum et ejus officiales benigne et favorabiliter tractentur sine aliqua injuria vel offensa. Sane semper intelligendo quod per presens capitulum, nec aliqua in ipso contenta, non intelligantur dicti subditi regii, seu Jadratini navigare seu mercari posse in dictis bucchis, nec aliis locis in presenti instrumento prohibilis. Et versa vice dicti Veneti et subditi eorum in regno Hungarie et terris et locis sibi subditis possint et valeant tute et secure mercari et mercationes facere et alia quecumque, que et prout ante presentem guerram facere poterant. Et quod dicti veneti et eorum subdili per prefatum sere-nissimum regem et ejus officiales benigne et favorabiliter tractentur sine aliqua injuria vel offensa. Et ultra predicta quod dicti Jadratini usque ad annos viginti, singulis annis et quolibet anno, et alii Dalmatini usque ad dictos annos viginti, singulis annis et quolibet anno possint et valeant, et eis conceditur et concessum esse intelligatur per dictum commune Venetiarum portare vel portari facere ad dictam civitatem Venetiarum tot res, seu mer-ces ex illis que nascuntur vel extrahuntur de territorio dicti domini regis, que valeant ducatorum triginta quinque millia auri, videlicet dicti Jadratini valorem ducatorum quindecim millium et alii Dalmatini valorem ducatorum quindecim millium. Quas res