ANNO 1381. 165 in quibuscumque mundi parlibus et tam in mari quam in terra bine retro usque ad diem et horam presentes ; et omnes penas et interesse, in quibus per presentem guerram vel aliqua bine retro inter dictas partes facta vel commissa fuisset incursum. Facientes sibi invicem et vieissim diete partes nominibus antedictis de predictis omnibus et singulis finem, quietalionem omnimodam, liber-tatem et pactum de ulterius non petendo nec non de predictis omnibus et singulis per acceptilationem et aquilianam stipulatio-nem verbis solepnibus et legitimis interpositas plenarie sese invicem liberando, sibi invicem mutuo et vieissim prominentes bonam et veram pacem predictis non obstantibus perpetuo observare. Et quod occasionibus supradictis nulla in perpetuum lis, causa, molestia, controversia vel requisitio fiet, vel movebitur per unam partem contra aliam.vel per singulares personas unius partis contra alteram, vel contra singulares personas allerius partis, complices, adherentes, vallitores et sequaces ipsarum partium, vel alte-rius ipsarum in judicio vel extra, tam de jure, quam de facto. Item fuit actum inter diclas partes, quod omnes et singuli captivi, et carcerati, et detempti partium predictarum, et cujuslibet ipsarum et subditorum ipsarum ubicumque sint, et penes quemeun-que capti vel detempti sint, et quicunque sint sive capti fuerint per ipsas partes vel gentes ipsarum vel per singulares personas seu stipendiarios ipsarum partium vel quarumeumque singularium personarum cujuscumque conditionis et gradus sint, libere et sine aliqua redemptione, exactione vel impedimento quocumque reali, vel personali relaxentur, liberentur et expediantur, ac restituantur pristine libertati infra tempora, et prout inter dictas partes extite-rit ordinatum. Item fuit actum inter dictas partes nominibus antc-dictis, quod insula de Tenedon cum omnibus et singulis castris, burgis, villis, locis, domibus, hedifficiis, et habitationibus in eadem insula exislentibus cum ipsorum juribus et pertinentiis infra menses duos cum dimidio proxime venturos in manibus prefati domini Sabaudie comitis, seu ejus certi vel certorum nunciorum per