anno 1381. 183 duci et communi Venetiarum et subditis et districtualibus, eorun-dem remaneant salva integra et illibata et illesa jura mercandi libere et absque solutione alicujus pedagii, dacii vel gabelle, seu al-terius imposilionis cujuscunque, ac transeundi, standi et redeundi cum suis navigiis, mercimoniis, atque rebus, que habebant in ipsa civitate et territorio eo modo et forma, prout soliti et consueti erant antequam dominus dux et commune Veneciarum haberent dominium et possessionem et tenerent civitatem Tergesti. Et versa vice dicti dominus dux et commune Veneciarum teneantur et de-beant solvere et prestare omnia illa, que soliti et consueti erant solvere et prestare communi Tergesti et singularibus personis, si eis solvere vel prestare aliquid consueverunt. Et insuper fuit actum inter dictas partes nominibus prcdictis, non obslanlibus suprascri-ptis, quod omnes domus, possessiones et bona mobilia singularum personarum subdilarum dicti communis Veneciarum, quas babent in dicta civitale et territorio Tergesti et castrorum, locorum et districlus predictorum que tenebant et possidebant ante presentem guerram. Et eodem modo dictis Tergeslinis et districtualibus di-clorum locorum restituantur omnes domus, terre et possessiones, quas babebant ante presentem guerram in Veneciis, territori is et dislrictibus communis Veneciarum, tales quales sunl; el resliluan-tur in eo jure possessionis et dominii in quibus erant ante presentem guerram. Hoc dato et specialiter convento inter diclas partes, quod sindici, procuratores, aclores, ambaxiatores et nuncii speciales Ecclesie Aquilegensis nomine et vice diete Ecclesie pro-miserunt per stipulationem solepnem prescriptis sindicis et pro-curatoribus dictorum domini ducis et communis Veneciarum, sti-pulantibus et recipientibus vice et nomine dictorum domini ducis et communis Veneciarum, se facluros et curaturos cum effectu, quod dictum commune Tergesti ratificabit et approbabit per publicum instrumentum suprascriptum capitulum infra duos menses a presenti die numeralionis, sub pena in presenti pace apposita. Que pena ipso facto communi Veneciarum applicelur et possit