562 egrediensmodo claudit, modoaperit faciem reciproca inun-datione camporura. Hic vobis aquatilium avium more do-mus est. Nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis aestimes esse Cyclades, ubi subito locorum facies respicis immutatas. Earum quippe similitudine, per aequora longe patentia, domicilia videntur sparsa, quae natura protulitf sed hominum cura fundavit. Viminibus e-nim (lexilibus illigatis, terrena illic congregata solidità» aggregatur; et marino fluctui tam fragili? munitio non du-bitatur opponi ; scilicet quando vadosum litus moles ejice-re nescit undarum ; et sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non juvatur. Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. Paupertas ibi cum divitibus sub aequalitate convivit. Unus cibus omnes reficit; habitalio similis universa concludit; nesciunt de penatibus invide-re ; et, sub bac mensura degentes, evadunt vitium cui mun-dum constat esse obnoxium. In salinis autem exerceudis tota contentio est; prò aratris, prò falcibus, cylindros vol-vitis; inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis, et quae non facitis, possidetis. Moneta illic quodammodo percut.itur victualis. Arti vestrae omnis fructus addictus «st. Potest aurum aliquis minus quaerere ; nemo est qui salem nondesideret invenire; merito quando isti potuide-l>etur omnis cibus, qui potest esse gratissimus. Proinde na-ves t|K'as, more animalium, vestris parietibus illigatas. diligenti cura reficite; ut, quum vos vir experientissimus Lau-rentius, qui ad procurandas species directus est, commo-nere tentaverit, festinetis excurrere; quatenus, expensas ne-cessarias nulla diflicultate tardetis, qui prò qualitate aeris, compendium vobis eligere potestis itineris. Traduzione. Ai tribuni marittimi il senatore prefetto del Pretorio. Con espresso comando abbiamo giudicato, che l'Istria con opportuno viaggio dirigesse ai magazzini di Ravenna