604 Appendice. nionialium sH Pauli conversi etiam Mediolanensis ordinis su Augustini perinde ac sanctificatuin (facili tamen prepositi et clericorum predictorum necnon dilectarnin in Cliristo filiarum priorisse et conventus dicti mona-sterii credulitate) custodite*, editos, quos nuper venerabiles fratres nostri sanctae romane ecclesie cardinales ad officium inquisitionis lie reti ce pravitatis apostolica auctoritate deputati, de quorum numero tu existis, per diversos religiosos sacre tlieologie professores diligenter examinari fecerunt et etiam ipsi examinarunt, et deinde eosdem tamquam doctrinam scandalosam in plurimis, in alila vero temerariam et in multis liereticam continentes, de ipsorum prafessorum consilio et assensu damnarunt et reprobarunt, per multos annos passim et indistincte legerint et forsan de presenti leg.ant; et insuper post delegatam a sede apostolica curam visitandi monasterium predictum preposito pro tempore existenti diete congregationis, is et predicti clerici aditimi apud conventum predictum crebrius quam decuit sibi sensim usurpantes capitiilumque et alia acta publica una cum dictis priorissa et conventu facientes etiam regimili! et administrationi ceterisque negotiis publici dicti monasterii hacteuus simul incubuerint librosque predictos eisdem priorisse et monialibus legendos, et ulterius dilectam in Oliristo filiam Paulam Antoniam monialem dicti monasterii elogium homi ni inconcessum scilicet matris divine sibi ipsi temere arrogari ceterisque quibusdam apud utrosque supersttitionibus et signanter quoad mutuam defectuum uniuscuiusque eorumdem incusatio-nem palam inter eos faciendam diutius abuti permiserint et ex facili continuaque eorumdem cum dictis priorissa et monialibus conversatione scandaluni 11011 modicum in vulgus generarint : quapropter, nisi vetitis utrobique et doctrine usu et.communicatione aliisque «busibus predictis, de quibus cardinales deputati predicti vel ab eis subdeputati ex duorum clericorum diete congregationis relatione informationem ampliorem ha-buerunt, prepositus et clerici ac priorissa et moniales predicti ad veram regularis discipline normam per salubrìs reformationis antidotum redu-cantur, ipseque priorissa et moniales iuxta sue regule institutionem debita clausura areeantur, valde profecto timendum sit, ne cetera cum virorum turn mulierum partium illarum monasteria et alia regularia loca in similes errores prorumpant: Nos igitur, quibus pro cura nostra pastorali incumbit indirecta dirigere et salubria plantare, ne doctrina predicta una cum dictis abusibus longius latiusque serpens gregem dominicum infici at, et ab eisdem congregatone et monasterio imprimis evellere scandalisque predictis quantum possumus obviare, et, ut dieta congregatio opportimis adiuta presidiis uberiores in agro domini fructus producere queat, eidem de utili et idoneo protectore providere volentes, motii proprio, non ad tuani vel alterius pro te nobis super hoc oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera deliberatione, circimspectionem tuam, cuius eximia fides, ingenii claritas, gravitas ac in infràscriptis exequendis singularis atque matura experientia alieqiie permulte virtutes veteris experientie documento nobis hand ignote sunt sub cuiusque presidio dictam congregationeni salubre incrementum suscepturam non dubitamus, protectorem ipsius congregationis in Romana curia ac apud nos et dictam sedem cum auctoritate potestate et facilitate aliis protectoribus ordinimi quorumeunque attributis dieta auctoritate tenore presentium constituimus et deputamus, precipientes in virtute sancte obedientie preposito et congregationi pre-