590 Appendice. fecerunt perfectam et securam exclusionem. In mane autem antequam lucesceret dies, ceperunt cardinales pontificem eligere, cupientes magna cum celeri tate venire versus capellam ut conci uderetur negocium; qui maxime infestarunt me ut cito pulsarem campanellam pro missa ut ci-tius fieret scrutinium; et deputati ex capitibus ordinum mandabant quod pulsarem hora solita et consueta, prout feci et forsan prius, ut utrique parti ut melius possem compiacere. Fuit dieta missa ex more et factum deinde scrutinium, in quo praedictuis, revmus Moronus habuit 26 vota et tres accessus, quos dederunt revmi Sforzia, TJrsinus et Vercellensis. Erant tunc in conclavi 51 revmi, videlicet Pisanus, Moronus, Triden-tinus, Famesius, Crispus, de Perusio,, Saracenus, Sancti Vitalis, Stì Ole mentis, de Pisis, Reumanus, Capisucus, Alexandrinus, de Araceli, Sa-bellus, Su Georgii, Cornarius, Salviatus, Simoneta, Pacecus, Amulius> Corrigiensis, de Gambara, Borromeus, Altaemps, Gesualdus, de Sermo-neta, Ferrariensis, Mantua, de Aragonia, Col mina, Xovocomensis, Pata-vinus, Delpliinus, Bobba, Sforzia, Ur sinus, Vercellensis, LomeUinus, Crassus, Sirletus, Urbinas, de Monte, Simoncellus, Vitellius, Estensis, Madriutius, Medicea, Alciatus, Paleotus [et Castiglione] : adeoque pro perfecta pontiiicis electione requirebantur 34 vota, de quibus quinque defuerunt; sed certe fuit maxima s conquassus, strepitus ac rumor in nocte: nullus enim cardinalis quievit, et multi ipsorum fere currebant per conclave praesertim revmus Estensis, qui laboravit pro decem liomi-nibus et aperto marte quaerebat exclusionem. Similiter fecerunt etiam revmi de Sermoneta, Urbinas et nonnulli alii. Visi fuerunt multi revmt perterriti et quasi flentes, qui, licet inviti, ibant tamen ad capellam ad consentiendum electioni fiendae, considerantes non posse ipsam electio-niem aliquo pacto impedire. Nunquam vidi tam magnani in alicuius revmi favorem frequentiam, quae tamen nil profuit, quia sic datum erat desuper. Credo equidem quod optimus fuisset pontifex et bene gubemasset Komanam Ecclesiam. Ilio sero [diei 30] fueriuit visae multae conventiculae et praticae cardinalium quaerentium creare pontificem revmum SH Vitalis. Xil tamen factum fuit; nam revmus Borromeus (qui habebat in posse suo magnam votorum quantitatem) nolebat accedere, licet quidam de suis libenter accessissent. Dictus vero Borromeus cupiebat creare revmum de Araceli; des revmus de Altaemps non erat eontentus, et sic fuit diu praticatum et laboriatum in vanum. Die 5a summo mane fiora XIIa fuit inceptus magnus rumor pro creando in pontificem ’revmum cardinalem Sirletum, et duravit, maxima cum multorum revmorum acceleratione et concursu usque ad lioram 15: nam aliqui ex parte revmi Borromei adiuvabant dictam electioneni, multi etiam faventes revmo Su Vitalis quaerebant exclusionem. Ilio interini revmus Sforzia publice in aula Begum dixit revmo Borromeo quod nolebat aliquo pacto ire ad revmum Sirletum, quia nunquam in tota nocte aliquid de eo sibi dixerant, cum lionestum ipsi videretur quod omnia debuisset scire et replicavit nunquam nisi coactum iturum dieta ex causa, licet dpsiini revmum summopere diligerei et pontificia dignitate dignimi cogno-sceret. Cumque videret revmus Borromeus firmo ac determinato animo ea ilici, rogavit dictum revmum Sfortiam quod saltem permitteret ire revmum