782 Appendice. gaudeant et potiantur, sed etiam ecclesias et tempia christiano ritu Deo altissimo in Tuo regno et ditione aedificent, sacerdotes et presby-teros habeant, qui divina officia persolvant, sacramenta administrent verbum Dei praedicent et lucem ac semen evangelii Christi in salutem omni credenti ubique disseminent atque diffundant, quibus rebus nihil Nobis gratius, nihil Deo acceptius, nihil Tibi salutarius et magniii-centius potest accidere; nam cum Tu vere et ex animo Dei gloriae servieris, ille etiam, per quem solum reges regnant, te gloriosum et de inimicis tuis Turcis victorem et triumphatorem efficiet ; quare brevi ad Te presbyteros mittemus doctores veritatis et magistros sa-lutis, quemadmodum alteris Nostris litteris solliciti sumus, quas Francisco et Didaco supradictis ad Te perferendas dedimus, quos Tibi iterum et saepius commendamus, petimusque ut eos humaniter accipias laetos-que ad Nos remittas, sicut Nos Tuos accepimus et ad Te remittimus multa cum amoris significatione et litteris Nostris, quibuscum de his ipsis rebus, de quibus ad Te scribimus, copiose locuti sumus, qui etiam ex ore et oculis Nostris Nostram in Te eximiam voluntatem Tuaeque gloriae desiderium perspicere potuerunt. Deus omnipotens qui Te in magni Cyri regis solio collocavit, det Tibi cor sapiens et corroboret Te ex alto virtute et fortitudine, ut vincas hostes Tuos Turcas, et lucem evangelii Christi in regnum Persarum, ubi olim late resplenduit, restituas, omnesque reges, qui ante Te in regno isto fuerunt, ita rerum gestarum magnitudine et gloria superes, ut nulla aetas nullaque poste-ritas famam Tuam ignoret, nec de Tuis unquam laudibus contiscescat. «Dat. Eomae apud sanctos Apostolos sub annido piscatoris die secunda Maii 1601, pontificatus Nostri anno decimo ». Brevia, Arra. 44, t. 45, n. 124, Archivio segreto pontificio. 70. Papa Clemente Vili ai Vescovi francesi.1 Roma, 25 maggio 1601. Clemens PP. Vili. «... Christianae reipublicae universae et amplissimo Franciae regno nominatim quam multas utilitates attulerit pax optatissima inter po-tentissimos reges et magnos principes summo Dei benefìcio conciliata, fraternitas Tua prò sua prudentia optime intelligit; sed ea certe prae-cipue existimanda, quod venerabilibus fratribus Nostris ecclesiarum Franciae praesulibus tanto magis licebit, omni cura et diligentia in-cumbere in agri dominici culturam, hoc est in fìdei catholicae propa-gationem, disciplinae ecclesiasticae instaurationem et divini cultus incrementum, ut tempia Dei et sacra altaria omni, ut par est, nitore colluceant et sacrosancti sacrfficii purissima oblatio omni etiam cum decore et maiestate peragatur; nam praeter internam sanctitatem, quae potissimum exquiritur, his quoque externis rebus et Deo honor debitus a clero adhibetur et populi devotio magnopere excitatur: 1 Cfr. sopra p. 143.