Documenti inediti e comunicazioni d’archivio. N. 4, a. 1592. 707 4. Papa Clemente Vili allo Scià di Persia.1 Roma, 30 settembre 1592. Clemens PP. Vili. Illustri Abasae potentissimo Persarum regi salutem et Spiritus veritatis illuminationem. Tarn excelso et illustri loco sita est laus Tua, unta gloria multis maximisque rebus gestis parta, ut quamquam nulla inter nos est notitia, tamen celeberrima de Te fama adducti, Tibi omnia cupiamus, contra vero Turcarum tyranni hominis omnium teterrimi nec magis Nostri quam Tui et bonorum omnium hostis into-lcrandam superbiam depressam et protritam optemus. Ut enim virtus absentium etiam sibi voluntates conciliât, sic vitia abalienant. Quae autem non in ilio sunt vitia? Summa crudelitas, summa avaritia, summa vapacitas, inexplebilis omnia per summam iniuriam occupandi cupi-ilitas, nulla iurisiurandi religio, nulla fldes. Quos ille non vexavit? Qnibus nulla re lacessitus non agros, urbes, provincias ademit? Quantum vobis iniuriarum, quantum Arabibus, Graecis, Germanis, Pan-nonibus, Ttalis cladis intuii!? Fraudes vero ac penuria quibus crevit, notissima sunt: bis enim, non bellis legitime susceptis et iustis victoriis crevit. Inducías ac foedera etiam, si ita visum sit, cum ñnitimis facit-, a quibus se laedi posse intelligit; ubi illos hac fraude obligavit, tum uni eorum, cui commodissimum esse intelligit, contra fidem, contra iusiurandum, nulla re laesus bellum movet; caeteri interea quiescunt, memores datae fidei et iurisiurandi, quod ille semper contemnendum putavit. Sic singulorum seorsum opibus ac spoliis auctus, reliquos validiore semper manu aggreditur, quoad universos conûciat. Eadem nunc arte vos eludere molitur, quae Tuam prudentiam haud latere arbitramur. Putavimus igitur in communi causa esse etiam communi-canda consilia atque opes conferendas ad illam pestem opprimendam. ld vero existimamus posse Aeri contraria atque ille cum caeteris agit ratione. Ille singulos adoritur; nunc illum adoriantur oportet universi, quo in negotio et tractatione hoc tempore versamur, ut iuncto foedere < um caeteris principibus Christianitatis coniunctis viribus atque armis illuni adoriamur. Sed magnopere opus est, ut ipse quoque ista ex parte i'um oppugnes, et quoniam dicitur adversum vos maxime valere tormenti» belheis atque ignibus e materia ad exardescendum facillima, ad ;|rdorem retinendum tenacissima, ad res caeteras incendendas violen-lissima, quorum ipsi artiñeiorum vacui estis (nunquam enim virtute :|tque armis nobilitas Persica vilissimis mancipiis cederet), non patie-mur vos his artiñeiis inferiore esse. Scitis his de rebus deque mittendis earum rerum artiflcibus magnopere vestro nomine cum superioribus l'ontificibus actum esse; in quo vobis tum satisfaciendi facultas non fuit, 'oluntas certe nunquam defuit. Nunc igitur, si Nobis in bellum incum-lentibus, vos etiam statuetis bellum vestra ex parte instaurare et conin uare, artifices conquiremus mittemusque. Certissima autem crii, 1 Cfr. sopra p. 198.