Documenti inediti e comunicazioni d’archivio. N. 55, a. 1599. 757 fuggire et divertire gli ordimenti S. S“ piglia ispediente di persuadere nella maniera descritta. Mi disse 3° che il duca di Sessa gli ha detto che quanto alle controversie di Milano sarà data ogni sodi-sfatione a N. Sre.... ». Orig. Archivio Gonzaga in Mantova. 55. Papa Clemente Vili al duca di Brauuschweig-Liineburg.1 Roma, 4 settembre 1599. « Dilecte fili, nobilis vir, divini luminis incrementum usque ad per-fectam conversionis diem. Multa cum spiritali voluptate et gaudio cordis Nostri legimus litteras nobilitatis Tuae, quas quarta decima supe-rioris mensis die ad Nos dedisti, videmurque in eis agnovisse antiquam illam Germanicam ingenuitatem et candorem animi Tui, quem Tu ipse profìteris et alii de Te praedicant et praesertim ven. frater Ernestus Coloniae archiepiscopus et princeps elector, qui Te valde amat et de Tuae animae salute pio affectu est sollicitus. Illud autem Nobis in primis est iucundum, quod Te coram Deo, qui scrutatur renes et corda, in ventate ambulare ostendis, tantumque abesse ut eius vocationi et gratiae velis obicem opponere, ut eum potius assidue, ut scribis, pre-caturus sis, ut cor Tuum Spiritu Sancto suo collustret Teque ad veri-tatis lucem perducat. Studium hoc Tuum et propensionem veritatis catholicae agnoscendae valde in Domino commendamus Teque paterne bortamur, ut magis magisque in hanc curam incumbas et veritatem agnitam toto ex corde Tuo totoque animo complectaris. Confìdimus siquidem in eo, qui divitias bonitatis et gratiae suae effundit in humiles et in eos, qui vere seipsos in eum proiiciunt, quod auferet velamen de corde Tuo et tenebras omnes depellet, ut multo Tuo cum gaudio et Nostro et bonorum omnium accurras ad gremium unius sanctae catholicae Ecclesiae Eomanae, omnium fìdelium mater (sic) et magistra (sic), quam solam agnoverunt avi et maiores Tui, principes non solum generis splendore, sed pietate et devotione clarissimi erga hanc Sanctam Apostolicam Sedem, in qua Nos immeritos Deus praesidere voluit. Ad hanc praeclaram maiorum Tuorum hereditatem recuperandam Te invitamus, fili; nusquam enim salus nisi in Ecclesia catholica, ad quam, divina gratia adiutrice, Te perducere conantur Ernestus archiepiscopus elector, princeps illa gravitate, prudentia caeterisque animi ornamentis praeditus, quae Tu nosti Tuique amantissimus; hoc idem conatur vir insigniter eruditus et pius Ioannes Pistorius notarius Noster, quem merito Tuo valde amamus; hoc caeteri catholici, qui zelo honoris Dei et salutis Tuae sunt accensi, quorum catholicae doctrinae et salutatibus cohortationibus dum aures corporis et cordis faciles ac dociles praebes, recte facis et magnam in Nobis de Tua perspecta conversione spem, atque expectationem commoves. De his vero quae ad Mindensis eccle-sias spiritualem gubernationem spectant, quaeque item ad eiusdem tem- 1 Cfr. sopra p. 280.