Documenti inediti e comunicazioni d’archivio. N. 52, a. 1599. 753 ite ad gloriosissimos apostolorum principes, Petrum et Paulum, qui peculiares patroni huius almae Urbis sunt, cui evangelii doctrinam cum sanguine tradiderunt; hi enim sunt gloriosi principes terrae et patres et pastores tui, o E orna, qui te ad hanc gloriam provexerunt, ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis et regia per sacram beati Petri sederti, caput orbis effecta, latius praesideres religione divina quam dominatione terrena . . obite, fìlii, in spiritu humilitatis et animo contrito sacras apostolorum basilicas et fortissimorum marty-rum, qidbus veluti propugnaculis cincta est; plorate coram Domino et preces cum lacrimis fundite, ut per merita et intercessionem sanctorum, qui cum Christo regnant, veniam atque indulgentiam impe-tremus. Pacem igitur cum fratribus habete; cessent odia et inimicitiae, ne, si manus plenas sanguine extendatis, avertat Deus oculos suos a vobis; libido, intemperantia, luxuries tollatur et caetera vitia, quibus Dei iracundia provocatur; vigeat modestia, temperantia et misericordia in pauperes: nunc enim latissimus pietati propositus est campus, ut ii potissimum, qui ditiores sunt, peccata sua elaemosinis redimant et pauperum inopiam sua abundantia sublevent, quod ut faciant et omni cum alacritate faciant, illos quanta possumus cum efficacia hor-tamur. Nam propter omnium peccata haec plaga a Deo immissa est et ad omnes seu pauperes seu divites pertinere debet, sive per mise-riam sive per commiserationem, ut, dum corporis nostri, quod unum est in Cliristo, membra quaedam patiuntur, caetera compatiantur. Sumite igitur, fìlii, arma militiae nostrae, non carnalia, sed potentia Dei, quibus ipse Deus exercituum fortissimus et omnipotens vincitur, poenitentiam, orationem, ieiunium et eleemosinam; his enim placatur Deus, qui, si viderit opera vestra bona et quia conversi estis ab omni via mala in sinceritate cordis vestri, revertetur et ipse a furore irae suae, et non peribitis. Atque ut tanto ardentius ad divinorum sacra-mentorum medicinam accurratis, ut veterem hominem exuentes, ac mente et spiritu renovati ambuletis in novitate vitae, nos spirituales Ecclesia,e thesauros, quorum dispensatores a Deo constituti sumus, ex apostolica benignitate aperientes, universis et singulis Christi fìde-libus utriusque sexus in eadem alma Urbe Nostra locisque adiacentibus commorantibus etc. ». Brevia, Arm. 44, t. 43, n. 40, Archivio segreto pontificio. 52. Giulio Cesare Foresto al duca di Mantova.2 Roma, 27 febbraio 1559. 11 • • . All’ufficio del sodetto s. ambas" [di Savoia] N. S. rispose Le seguenti parole, che li pareva cosa di meraviglia che li principi secolari h quali nel crearsi un loro consigliere vogliono così a pieno sodisfare ' Nel manoscritto vi è qui un foro. 2 Cfr. sopra p. 462. I’i9T0R, Storia dei Papi, XI. 48