Documenti inediti e comunicazioni d’archivi. N. 60-64, a. 1584. 893 Guido Ferrerius cardinali» Yercellensis Lectori salutem. Bonifacius cardinali» Eporediensi», patrutis magnus meus, dnm Bo-noniae legation gereret, Christoph orum Boncompagnium Ugonis, queni hodie sub Gregorii XIII nomine colimus, patron familiarissime adlii-bere solitus fuit: quod singulärem illius bonitatem, moderationem, pla-cidissimos mores mirifìce probaret. Petro Francisco autem cardinali patruo meo magna cimi Ugone ipso necessitudo intercessit, ex quo una in 'comitati! ftierunt Caroli Caraffae cardinalis ad Gallorum et Hispa-norum reges legati: quod quidem mei erga Ugonern amoris atque ob-servantiae inìtium fuit. Evenit deinde, suinino Dei erga me beneficio, ut ipsins collega essem in referendi ad utramque Signaturam munere, in Concilio Tridentino nonnullorum laborum particeps, in examinandis supplicibus libellis, qui cardinali Borromeo porri gebantur, socius, epi-scopatum utrique gereremus, ac postremo eadem nominatione, quod maximum et sanctissimum vinculum est, a Pio IV in sacrum senatum legeremur. Quamobrem cum hominis interius inspiicendi multa s ac praeclaras haberem occasiones, singulärem ipsius virtutem ac sapiens tiam ita semper amavi, suspexi, colui, ut eius pontiflcatu nihil aut mihi aut reipublicae optabilius contingere posse existimarim. Quo quidem perpetuo meo de summa illius virtute iudicio multisque praeterea erga me benetìciis adductus faciendum putavi, ut eius pontifìcatum memoriae posterorum prodendum susciperem. Nani et amori, qui foras se promere gestiebat, mos gerendus erat, et ita mecum cogitabam habitura insequentia tempora optimi Pontifìci» imaginem, quam intueri magna ciun utilitate nec sine voluptate possent. Scripsi igitur amans: sed nihil in rebus gestis narrandis amori datum facile ex rebus ipsis in-telliges, meque, ut spero et opto, de hoc -meo labore amabis. Vale. Segue quindi il seguente indice del contenuto: Capita libri [primi]. Brevis descriptio vitae Cap. I. De pietate Cap. II. Quomodo se erga cardinales gerat Cap. ILI. De studio conservandae propagandaeque religionis Cap. IV. De anno lubilaei Cap. Y. De sacro foedere Cap. VI. De .saneto Inquisitionis officio Cap. VII. De inorimi disciplina Cap. Vili. De studio paeis Cap. IX. Ho no res et praemia ab ipso donata Cap. X. Conservatio et amplificalo patrimonii ecclesiastici Cap. XI. Siiinptus inutiles sublati, magnificentia et liberalitas Cap. XII. Gravitas, facilitas, lmnianitas, sermo et studia Cap. XIII. Officium in hospites Cap. XIV. Dilectio omnium ad eum Cap. XV. Statura et valetudo Cap. XVI.