Documenti inediti e comunicazioni d’archivi. N. 3-4, a. 1485. 1015 3. Alessandro Cortesi a Marco Maroldi della Bella, Maestro del Sacro Palazzo.1 Roma, 21 aprile 1485. ... Interim quamquam non dubito quin alii plures ad vos scrip-serint quecumque hic assidue fìant, tamen offlcii mei est certiorem te reddere rerum earum que memorabiles videri possint. In predio mona-■chorum Sancte Marie Nove, quod prope viam Appiani est, baud longe ab ilio sepulchro, quod Herenniorum et Tulliorum esse litere indica-bant, inventum est cadaver integrum, illesum, neque vetustate, neque aqua que penetraverat in urnam corruptum. Caro ipsa mollis et coloris l>ene vivi hominis cum primum educta est. Deinde aere perspecto con-traxit subnigrum colorem. Res mira videbatur quia etiam infula capiti londucta aureis quibusdam lìbulis ornata et serico intersecta filo superstes erat. Nam cadaver etsi mirabile est tot annos conservatimi esse non est inauditum. Omnes enim scriptores narrant posse id fieri ■et apud Egiptios in usu fuisse memorant. Vulgus hic in urbe arbltratur liquorem ilium quo perunctum totum cadaver et quasi picatum est, ex mirrila et aloe confectum, doctores oleum cedrinum id esse putant, sed mixtum fortasse. Nam est crassum veluti glutinum quoddam odore gravi et quod late omnia impleret; plures arripuere ex eo qui fOrsitan ad vos mittent. O quam vellem affuisses. Relatum est in urbern et in Oapitolio positum maxima ¡cuiusque generis turba comitante. Ego et vidi locum in quo repertum est, et tetigi crines, ora, genas; facies est liberalis, rotunda, pinguis, forme admirabilis membra omnia veluti succi piena •et viventia; eam feminam esse liquet. Obstupui sane et obstupuere omnes qui videre. Nam argumentis probabant eruditi, quod et ego confirmavi: vel antiquissimum hoc esse cadaver quoniam inter sepulchra vetustissima vie Appiè compertum est, simul quod ante tempora L. Siile mos Komanus corporum servandorum fuit. ipse L. Siila comburi fecit sese veritus talionem, quia Marii cadaver eruerat, quod postea secuti sunt Romani omnes. Igitur hoc ante Siile etatem condi tum fuit. Sed ego ut dicam quod sentio: non puto deprehendi posse nisi littere indices inveniantur, qtias aliqui subreptas una cum marmorea tabula putant. Scripsi plura forte quam oportelbat; sed hoc desiderio tui fit, cum quo vellem colloqui de his rebus quibus preclara ingenia delectantur. Yale Rome die 21 aprilis 1485. Cod. Ashburnh. .1637, p. 107. Bibl. Laurenzlana a Firenze. 4. Innocenzo VIII a C. Bandino.2 Roma, 12 ottobre 1485. Cesario Bandino de Castro Plebis commissario nostro. Confisi de prudentia et diligentia et fide et in multis rebus probata industria te eonunissarium nostrum mittimus ad conducendum dilectum i Cfr. p. 289 n. 3. Ugheexi IX, 332si; Moroni, XLI, 212. - Cfr. sopra p. 221.