678 Appendice. gnorum praedictorum non sine ingenti rei litterariae iniuria occultato» esse eosdemqne a studiosis omnibus desiderari, idcirco desti-namus illue inpraesentiarum dilectum filium Iohannem Heytmers de Zonuwen1, clericum Leodiensem commissarium nostrum, ut biblio-tliecas omnes dictariun provinciarum et regnorum perlustret, librosque huiusmodi omni quidem studio et diligentia conquirat et illos vel corum esempla ad nos transportari faciat. Quare devotionem vestram et imprimis charissimum in Christo lilium nostrum Maximilianum Bo-manorum electum Imperatorem semper Augustum patema hortamur charitate et malori quo possumus studio et affectu requirimus, ut pro nostra et Iiuius sanctae Sedis revereutia atque virtutis et doctrinae intuitu velit dictum Iohannem conunissarium nostrum benigne reci-pere sinceraque in Domino charitate tractare ac permittere, ut quas-c-unque bibliothecas ingredi possit; eidem, si ei videbitur, de opportuni« salvis conduct ibus providere; demumque in exsequenda huiusmodi commissione nostra circa tam laudabile opus ita favere atque adesse, ut, quod nos de re litteraria ac commodo et ornamento studiosorum omnium mente concepimus, idipsum auctore Domino perflcere valeamus. Offerentes nos ipsos quadocunque [sic] paratos ipsorum conimodis, quantum cum Deo possumus, privile-giaque, indulgentias et alias ingentes gratias concessuros, prout non-nullis aliis tali causa moti sponte et liberal iter iam concessimus. De-tentoribus autem et occupatoribus huiusmodi librorum et ad nos et dictam Sedem illos mittere indebite recusantibus atque scientibus detentores et oecupatores huiusmodi et non revelantibus sub exeom-municationis poena latae sentèntiae, quam ferimus in his scriptis et a qua nisi per nos quemvis absolvi posse volumus, districte praeci-pientes mandamus, quatenus visis praesentibus dictos libros vel exhi-beant vel manifestent, ut censura s et poenas praedictas effugiant ac de obedientia et promptitudine sua a nobis et dieta Sede atque ab omnibus litterarum studiosis merito commendari et ab Deo bonorum omnium remuneratore immortale praemium sperare et consequi pos-sent. Et ut facilius et citius dictus Tohannes commissarius noster prae-missa exsequi valeat, damus per praesentes ei facultatem substituendi unum vel plures ad praemissa et quodlibet praemissorum cum pari aut limitata potestate illosque revocandi et ab eisdem rationem ge-storum et administratorum exigendi et cogendi, super quibus plenam ei harum serie concedimus facultatem et potestatem. Datum Eomae apud S. Petrum sub annulo piscatoris die ultima novembris MDXYII, pontiiicatus nostri anno quinto. Sic signatum Iacobus Sadoletus. Iohannes Heytmers commissarius pontificius harum litterarum vi communicat aliis litteris huiusmodi potestatem Iohannem [sic] Eydera 1 Nella provincia belga di Limburg.