Ricerche sul dominio Angioino in Albania 185 pisset pignus huiusmodi cabellarum et quantitas quam dictus Princeps predicto modo lucrifacere debet diminuatur pro quantitate que tunc ad solvendum sibi restaret pro rata el proporcionaliter contingente. Et ut de valore huiusmodi cabellarum utrique parti sibi cautius quolibet annorum ìiloruni quibus dictum pignus duraverit unus statuatur per eunidem dominum Regem et alius per ipsum Principem qui cabellas ipsas veridant et augmentare procurent quam melius fieri poterà et si quando vendi non possent concedant eas fidelibus viri» in credencia procurandas et in fine anni cuiuslibet fiat conputus inter eos et si inventum fuerit cabellas ipsas valuisse Rio anno dieta quinque milia unciarum vel illani summam infra ipsa quinque milia unciarum pro qua ut dictum est cabelle ipse in pignus tradite fuerint bene quidem si minus valuerint idem dominus Rex illud minus supplere dicto Principi de alia sua fiscali peccunia teneatur. Si vero plus valuerint illud plus eidem Principi computetur in sorte debiti memorati. Et quia premissa inter eosdem dominum Regem et Principem tanquam inter fratres et tanquam inter dominum et vassallum cum idem Princeps dieta Regnum Albanie et Principatum Achaie ab eodem domino Rege in feudum teneat bona fide acta sunt conventa et firmata. Si quis defectus de [vi]gore vel in solennitate juris in presenti scriptura inveniri posset vel obici contractus tamen presens... eius debita execucio secundum sanimi et ra-cionabilem intellectum et bona fide servari et conpleri debeat inter eos. Quia omnes deffectus huiusmodi qui in hoc inpingi possent vel obici per quos ledetur substancia veritatis ex nunc dictus dominus Rex removit substulit et supplevit ex certa sua scientia suaque auctoritate ac potestate regali. Et nichilominus conventum est et promissum utrinque quod quecumque diete partes vel earum altera vellent aut vellet pleniora de presenti contractu fieri instrumenta fieri possint et debeant de sapientum consilio veritatis substancia non