Ricerche sul dominio Angioino in Albania 187 Me notario infrascripto nichilominus solemniter stipulante ac recipiente promissiones et obligaciones predictas pro parte omnium quorum interest et poterit interesse. De presenti autem contractu facta sunt per manus mei subscripti notarij de mandato volĂșntate ac requisicione dictorum domini Regis et Principis duo publica consimilia instrumenta unum videlicet ad cautelam ipsius domini Regis et aliud ad cautelam Principis memorati. Sigillis eorumdem domini Regis et Principis necnon diete utriusque domine Regine pendentibus ac in-fra8criptorum aliorum testium subscripcionibus roborata su-perioribus eorum marginibus sibi correspondentibus invicem per licteras grossas abecedarij per me de super ibi scriptas et deinde per modum ex transverso divisas non obstante quod hanc supscripcionem et divisionem licteralem non consueve-rim actenus facere in confectis alijs per manua meas publicis instrumentis. Quodque secundum ritum que servant publici apostolica auctoritate notarij testes non sunt soliti de sub-scribere in instrumentis per ipsos notarios eadem auctoritate confectis. Cum ijdem dominus Rex et Princeps voluerint mandaverint et requisiverint quod pro pleniori eorum cautela quantum ad hec usum stilum solitum et ritum huiusmodi excederem seu pretermitterem in ipsis[duo]bus publicis con-similibus instrumentis. Actum in camera regia Domus Sane site in pertineneijs Castri Maris de Stabia presentibus dieta utraque Regina necnon venerabilibus in Christo patribus dominis f1 rancisco Gaietano et Petro Rapollano Episcopis ac prefatis domino Johanne Pipino et domino Guillelmo de Roseo testibus pre-missorum. Ego frater F[ranciscusj Episcopus Gaietanus qui supra testor. Ego frater Petrus Episcopus Rapollanus qui supra interim et manu propria scripsi.