186 Gennaro M. Monti mutata. Que omnia et singula prefati dominus Rex et Princeps promiserunt et convenerunt per stipulacionem solemnem alterutrum. Et ad maiorem cautelam prefatus dominus Rex dominum Johannem Pipinum de Barulo militem Magne Curie sue Magistrum Racionalem et dictus Princeps dominum Guillelmum de Bosco militem hospicii sui magistrum presentes procuratores fecerunt ad iurandum in animabus ipso-rum contrahencium de hiis omnibus et singulis servandis actendendis atque conplendis. Qui procuratores immediate et in eodem instanti iuraverunt corporaliter videlicet dictus dominus Johannes in anima dicti domini Regis et dictus dominus Guillelmus in anima ipsius Principis quod ipsi dominus Rex et Princeps ea servabunt actendent et conple-bunt et nullo unquam tempore contravenient. Obligantes propterea ijdem dominus Rex et Princeps alter alteri per stipulacionem solucionem tantum de alijs bonis que habent ubicumque quantum est dictorum Regni Albanie et Princi-patus Achaye precium supradictum. Actum insuper est et conventum solemniter inter eosdem dominum Regem et Principem quod premissa omnia et singula sicut per eos conventa sunt et firmata sic per eorum heredes fieri debeant et servari. Quos heredes quilibet ipsorum domini Regis et Principis suos ad agendum tradendum assignandum et recipiendum prout ipsi contrahentes debent facere et compiere quo melius et solemnius fieri potuit obligaverunt. Insuper inter predictos dominum Regem et Principem specialiter actum et conventum est per predictam stipulacionem solemnem quod si usque ad tres annos ex nunc in antea numerandos prefatus dominus Rex cum predicto Rege Fre-derico non procuraverit per eum recipi predictum excam-bium dictorum Regni Albanie et Principatus Achaye ut est dictum ex tunc dictus Princeps et heredes sui a vendicione ipsorum Regni et Principatus prefato domino Regi vel suis heredibus facienda quietati remaneant et penitus absoluti.