Ricerche sul dominio Angioino in Albania 177 vestras in Camera nostra solvere et exhibere curetis et reci-piatis ab eo exinde apodixam. Datum Neapoli anno Domini MCCCXXXVII die XXII januarij V jndictionis (35). Pro ISicolia. Robertus Dei gracia Rex Jerusalem et Sicilie Ducatus Apulie et Principatus Capue Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis Comes. Justiciariis Calabrie necnon officialibus seu commissariis deputatis ad recolligendum subsidium sive donum factum per Barones et nobiles Regni nostri spectabili Duci Duracij nepoti nostro carissimo ac officialibus et per-sonis aliis ad quas spectat presentibus et fnluris fidelibus suis graciam etc. Condescende[n]tes supplicantis peticionis instancie facte nobis per Marinum Grionis de Veneciis militem cambellani (si«) familiarem et fidelem nostrum pro Nicolia de Rocco de Seminaria relieta condam Guillelmi Sclavelli de Flumine frigido eiusdem Marini privigna et quia sicut accepimus mulier ipsa vidua est nobisque non servit pro bonis que a Curia nostra tenet placet nobis eidemque Nicolie de certa nostra srientia tenore presencium indulgemus quod pro bonis feu-dalibus que in dieta terra et pertinenciis eius tenet ista vice in subsidio dicti Ducis non contribuat nec ad id aliquatenus compellatur. Volumus ergo et fìdelitati vestre de ipsa certa nostra scientia iubemus quatenus presentis indulti nostri graciam servantes iamdicte Nicolie tenaciter illibatam eam ad solucionem predirti doni nullatenus compellatis nec in aliquo propterea molesteris eandem. Ita quod non oporteat ulte-rius exinde vobis scribi. Presentibus post debitam inspectio-nem earum remanentibus presentanti quantum expedient fuerit efficaciter valituris. Data Neapoli per Johannem Grillum de Salerno etc. anno Domini MCCCXXXVII die VII marcii V jndictionis Regno-rum nostrorum anno XXVIII (36). Studi Albanesi, V-VI. 12