Documenti inediti e comunicazioni d’archivi. 437 esse Verum de illius stabilitate, eiusque ad faciliorem populorum conversione™ utilitate sponsor nolim esse. Iubemur, obtemperamus, hoc nobis sufficiat, imo plus quam iubemur, praestamus pro nostro more. Praeterquam quod enim duo supra appellati Missionarii domos pu-blice Pareorum ingrediantur etc., statutum est idem etiam praestandum ab aliis, qui Xutris solis destinati sunt, quando Parei aegrotarent gravitar et abesset Missionarius Pareorum. Quod tamen praestabunt quando aliter fieri non posslt absque aegrotantis incommodo, idque secreto, si fieri possit, publice autem, si aliter fieri non possiti tandem si aliquo-ties sacramenta administranda essent Pareis ad Ecclesiam Cliristia-norum accedentibus, iussum est, ut iuxta Sanctuarium brevis aliqua Capella construatur, ubi supradicti Parei recipient sacramenta vel in Xutrorum Ecclesia, idque factum inhaerendo vestigiis Cardinalis Tur-nonii, ut supra dictum est. Talia autem nec tanta praescribit nova constitutio. Haec de Missione Tamulica sola intelligenda. 3° Nunc sermo sit de regione dieta Telougou. Vix ad illam spectant nova de Pareis mandata; ratio est, quia Parei vel etiam Gentiles rari sunt in dieta regione, in una Ecclesia duo, in alia quatuor, in alia vi-ginti, in plerisque ne unus quidem idque in plerisque locis absque spe novos ad fidem convertendi. Vanum igitur imo malum foret, eiusmodi pau-cissimis hominibus peculiares Missionaries destinare. Verum hic etiam plus quam iubet Summus Pontifex quodque summe expectat faciemus. In eodem tempio coniungentur cum Christiianis nobilioribus, eodem, quo supra diximus, modo iussum et factum1 a Cardinale ipso Turnonio. Sacramenta autem iisdem graviter aegrotantibus Pareis administra-buntur a Ohristianorum Missionariis in Pareorum domibus quando ne-cessitas id exiget, fietque secreto, si potest, et publice, si non potest. Speramusque turn ex divina bonitate tum ex eo quod tam despecti non sint in dieta regione Parei, quam in aliis regionibus, nullam inde even-ti'.ram persecutionem. Verum fateri necesse est, non parum et a nobis et a religione alienos fieri Gentiles ubique, dum mores et leges regionis a nobis tam parvi fieri intelligunt. Hine etiam intelliget Paternitas Vestra, quam difficile sit Eomae statuere leges universas pro totis Indiis, cum regio sit vasta moresque idiversi et diversae linguae. 4° De usu salivae in Baptismo: fere omnibus administratur istud sacramentale, et post breve tempus omnibus administrabitui’. Claram petiere responsionem Episcopi, advenit, sufficit. Si inde probra in reli-gionem recidant, indeque Gentilibus ridicula et immunda videatur, ut quibusdam in locis fieri coepta est ista occasione, eademque occasione si catechumenorum numerus minuatur, iam ad nos non pertinet. Metus autem iniectus Bomae ne forte neophyti haberent salivam tanquam ma-teriam ineptam Sacramentali baptismi, nullo modo nos afficit, scientes istorum hominum fidem et ingenium; talem cogitationem cuiquam il-lorum menti inhaerere ne levis quidem nobis suspicandi locus est. Horrorem salivae ab illorum animis eripere in baptismi ladministra-tione, iniungitur: res est confecta iam diu, si, quando agitur in nova 1 Leggi: iusso et facto ?