436 Appendice. nos nostrarum. Debuissem, inquiet Paternitas vostra, expectare publica-tionem ab Ordinario faciendam! Tales moras non passa est obedientia nostra, cum autem ex se ipsis Parei in locum sibi a Cardinale Turnonio destinatimi conveniant et a nullo arceantur ab Ecclesiae caeteris par-tibus, id tamen adliuc displicet invidis : quapropter facta dieta publi-catione rem omnem vicario Generali dioecesis (mortuus est enim Epi-scopus) exponam fuse, et quidquid ille iusserit, mandabitur executioni; si ve iubsat ut absque levissima separatione, omnes promiscue sedeant, sive iubeat, ut vel in urbe Gallica ad normam ultimi decreti, aliquis specialiter procurtandis Pareis destinetur. Ab aemulis autem scribetur Bomam supradictum scandalum nobis autlioribus secretoque procuran-tibus ortum fuisse: verum procul dubio tacebunt se mendacii et ca-lumniae in faciem convictos fuisse. 2° Quod spectat ad Missionem, scripsi olim eam esse bipartitani, partem a linguai Tamulicam dici, aliam ultra montes positam, dici Te-lougou a linguiae nomine. In priori parte plurimi sunt Pareas; in altera rari. Ut igitur executioni mandaretur nova constitutio, etiam ante eius turn promulgationem turn intimationem faciendam ab Episcopis (quod tamen in posterum non fiet si nova supervenirent mandata) con-venimus quotquot aderant patres; lecta et relecta attente quae de novo iubentur circa Pareas; pmecipue deliberatimi de modo quo facilius et absque tumultu et scandalo res posset fieri: in hoc consilium plurimi devenere, caeteris minus probantibus, ut scilicet duo simul iungerentur Missionarii; unus qui, Xutris, alter qui Pareis operam daret, uteiique Missionarius eadem domo et mensa uteretur, alter in solito tempio func-tiones suas exerceret, alter idem praestaret pro Pareis in alio loco iis solis destinato et in Ecclesiam converso. Tentatum est, verum nondum labsoluta media parte visitationis Tamulicarum Ecclesiarum, revocandi fuerunt Missionarii duo ad hanc visitationem deputati ob inconvenientia et incommoda prius [?] agendae rationis. Supersedimus igitur per ali-quod tempus, sperantes, nobis ab Episcopis locorum tutam nobis cer-tamque viam ostendendam esse, qua inoffenso pede incederemus. Ciun autem nondum ad Episcopaitum Mailapurensem nova pervenerit Constitutio, iterimi a nobis initum consilium novusque initus agendi modus. Tres erant Xutris destinati Missionarii iuxta novuni systema. Missionarii in regione Tamulica, duo Pareis destinati, quorum unus dictus P. Ioannes Bapt. Martin, alter Ioannes Pelissier, imo et tertius addetur fortasse prout aderunt turn pecuniae, turn Missionarii. Iuxta novum systema Missionariis quibusque suus locus, suae domus, suae Ecclesiae separatae. Difficultas maxima, ex superbis et inimicis Gentilibus aut Mahometanis nova loca ad novas Ecclesias, praecipue Paxeis aedifi-candas, obtinere: res enim illis videtur ridicula et mala. Hinc ex una parte optima Ecclesiarum Pareis concessa, obtenta prius Gentilis Prin-cipis faicultate non nisi dilficultate et probris, alibique aedificata Ecclesia pro Xutris. In quibusdam locis facultas omnino denegata, in alio concessa, alibi concessa et postea revocata: sic non sine angustiis et dilficultatibus undique exurgentibus nova mandata exequimur, fidentes, tum Suinmi Pontificis precibus tum Paternitatis Yestrae totiusque So-cietatis. Spes est, antequam annus integer elabatur, opus consummandmn