Documenti inediti e comunicazioni d’archivi. N. 95, a. 1591. 659 95. Papa Gregorio XIV al cardinal Lenoncourt.1 Roma, 28 marzo 1591. « Dilecto filio nostro Philippo tit. S. Honoplirii presbytero cardinali de Lenoncourt nuncupate. Dilecte fili noster, salutem et apostolicam benedictionem. Quantum istius nobilissimi regni Franciae cura inter caeteras pastoralis muneris solici tudines nobis cordi sit, testis est Deus, qui nostras cogitationes cognitas habet et testis est quilibet, qui consilia et actiones nostras di-ligeuter observat, finis enim ad quem studia et actus nostri tendunt, is demum est qui ad fìdei catliolicae et publicae tranquillitatis in isto regno restitutionem maxime dirigitur. Iam vero si haec eadem ratio, quae in nobis praecipua esse debet, a quolibet pie sentiente sive principe sive privato homine minime est aliena, quanto magis a te retinenda est, qui sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis existis quique ad san-guinem usque ipsius catholicae veritatis defensionem et liaeresum extir-pationem procurare teneris? Cum itaque ex multorum literis et relatione acceperimus multa facta fuisse, et hoc tempore fieri, quibus Henrici Borboni! olim Navarrae regis et eius fautorum et illi adhaerentium conatus non modicum inerementum sumpsisse dignoscuntur, te ab eiusdeni Henrici eiusque fautorum et adhaerentium coniunctione, sincero corde recedere ac omni dissimulatione remota prorsus disiungi oportere duximus, ac propterea ne errores quibus non resistimus approbare videamur, auctoritate apostolica tenore praesentium tibi in virtute obedientiae iniungimus ac sub suspensionis a divinis et ab ingressu ecclesiae aliisque sententiis et censuris ecclesiasticis nec non privationis omnium eccle-siarum, monasteriorum, dignitàtum, officiorum ac beneficiorum quorum-cumque, cuiuscumque ordinis, praeeminentiae et qualitatis existunt ac caeteris contra fautores et defensores haereticorum atque eis adhae-rentes a sacris canonibus et apostolicis constitutionibus statutis spiri-tualibus et temporalibus et praeterea aliis etiam gravioribus ipso facto incurrendis atque arbitrio nostro imponendis et infligendis poenis di-stricte praecipiendo mandamus, ut nulla interposita mora ab ipso Henrico eiusque fautoribus omnino recedas teque penitus seiungas et se-pares neque illuni unquam ut regem agnoscas, tractes voi habeas atque ab omni publica vel secreta eius vel ei faventium et adhaerentium fami-liarltate, consuetudine et commercio seu quavis alia communicatione etiam per literas abstineas nullumque ei vel eius fautoribus et adhae-rentibus praedictis consilium, auxilium, opem vel favorem praestes vel impendas, atque ut intra quadraginta dies a die quo praesentes nostrae literae ad te pervenerint numerandos te his nostris monitis paruisse nos per specialem nuntium vel literas tua manu subscriptas tuoque sigillo obsignatas seu per publicum et authenticum instrumentum ad nos 1 Cfr. sopra p. 549.