646 Appendice. ilio asciseendo in Deorum numerum et retulit ad senatum et eo rem non probante niliilominus inter privatos deos eum colere perseveravit. Scilicet ut subscripta cruci cernantur duorum imperatorum nomina, qui et in ipso christiani nominis ortu rerum potiti sunt ac ne fuisse quidem alienos ab eo adorando, qui humano generi salutem crucis supplicio pe-perit, existimari possunt. Dominicani Fontanam, artificem ac molitorem egregii operis, magnis praemiis, ut dignum principe, Sixtus affecit. Primum aureo torque donatum ipsum posterosque eius e plebe ad eque-strem ordinem transtulit honorificis verbis apud Patres collaudatum. Deinde et praesentia nummum aureorum quinque millia numerari illi iussit et pensionem annuam duorum item millium scutorum, quamdiu vi-xisset, statuii. Ac praeterea materiam omnem ad transferendum erigen-dumque obeliscum adliibitam, ut haberet sibi, concessit, cuius aestimatio viginti nummum aureorum millia excessisse fertur. Transtulit quoque li um olim in Campo Mart io ab Augusto Caesare positura, quem casu suo comminutum, ante sancti Bocchi aedem, multa saecula iiacentem videre. Hunc in Exquilinum collem, eodem ergatarum molimine per-traxit, ante Sanctae Mariae Maioris aedem ,ad hortos suos subrecturus. Dieitur et tertium eiusdem Augusti munere locatimi in Circo Maximo, eruturus terra, qua alte sepultus iacet, et ad Lateranense templum a ruinis, ubi circus fuit, transportaturus. Yerum aequasse vetemm famam obeliscorum molitione non contentus, adiecit aliud liaud minus magni-ficum opus. Saluberrima pars urbis Quirinalis collis habetur Exquilino novis a Sixto viis iunctus. Cum fervent aestate calore», maxime in eum seceditur et valetudinis et animi causa, quod ibi frigidior aer et purior hauriri creditur, sed villis liortisque egregie cultus deiiciis aquae destituitili’, quam nisi pluviam fere non habet, nec spes ducendi earn ulla tentata, quando neque in propinquo fons esset, et longius petere ope-rosum atque anceps et sumptus magni negotium videbatur. Sixtus missis libra toribus, qui rem explorarent, ubi montem subituram aquam satis comperit haud mora geminos iungit fontes magnitudine prope iusti fluvii et fornicibus partim veteribus repertis purgatisque partim extructis novis longe uberrimam potuque salubrem aquam sexto decimo lapide ab urbe in colles Exquilinum et Quirinalem induxit, quae brevi in pri-vatorum domos liortosque derivata excultiore omnia amoenioraque ef-fectura videtur ». Ulteriormente la « Vita » tratta del prosciugamento delle paludi Pontine, della polizia, sui buoni costumi, dei congiunti di Sisto V, dell’attività religiosa del papa, della sua cura per la propria patria e della promozione cardinalizia del dicembre 1585. Con l’assicurazione, di voler proseguire l’opera sua (v. il passo in Ranke, III, 68*) dolorosamente l’autore l’interrompe. La promozione del dicembre 1586 non è più menzionata. Il lavoro perciò deve essere stato fatto prima di questo avvenimento, e non nel 1587, come opina Ranke (loc. cit.)