648 Appendice. fratria pileoluin pueriliter surreptum capiti imposuit suo aufugitque. Perculsi metu parentcs promissis, minis, clamore frustra revocant. Contento quippe nihilominus cursu ille abripit se contactumque lue spolium multas horas ludibundus circumgestat. Ñeque tamen quicquam vel tunc vel postea noxae sensit. Cap. IV. Studia litterarum et religiosae apud Franciscanos vitae initia. ... Iam diu Peretto improba egestas omnem Felicis apud mercena-rium doctorem instruendi praeciderat spem. Itaque laboribus aliis per aetatem minime idoneum hortorum reique domesticae custodiae inter -dum adhibebat. Atque bine equidem vulgari fabulae locum factum existimo, qua Iterile pecus Sixtum prima aetate pa visse, ipso etiam vivente, ferebatur. Quod falso esse iactatum, ipsius Sixti testimonium ostendit. Cum enim ea vir ille fuerit vel aequitate animi vel magnitudine, ut liu-militatem generis, ingenue semper fassus, si quae essent veteris fortunae tenebrae, ultro, ad praesentis excitandum splendorem, memoraret, hoc unum tamen, affictum natalibus suis probrum, adeo non agnovit, ut ex iis, quae supra memorabam, incerti auctoris, de eius vita commentariis, totum eum locum, quo sibi subulci nota appingebatur, expunxerit. Ncque alia de causa inclioatam illani de vita rebusque a se gestis historiam ab eodem auctore continuari vetuit, quod Martinus Cappelletto, Sixti familiaris, olim mihi narrare consueverat. Fabulae igitur domestici forte sues, inter hortorum purgamenta, a Peretto more gentis educati, fecere locum, cum vix ullus sit Piceni agri cultor cui porcus et gallina villa-ticae pastionis pars prima non sit ». Quanto fossero poveri i genitori risulta del resto chiaro dalla seguente ampia descrizione delle difficoltà di fare istruire Felice (cfr. Ranke, III, 70*). L’ingresso nell’Ordine segue nel 1533 (cfr. sopra p. 24); la professione nel 1543 « Exitu anni insequentis religiosam illam di-sciplinam Felix solemnibus nuncupatis votis pro eius more aetatis, qua Tridentini decreta nulla erant, adhuc impubes rite profttetur ». Fra Salvatore viene descritto come « sacerdos pius antiqui moris et probi ». Inoltre è detto di lui « severum ac triste ingenium... Utebatur Felice Salvator in domesticis ministeriis imperiose ac duriter neque, si quid ob imbecillitatem, aut aetatem peccaret, impune erat. Ea tamen universa Felix insigni supra puerilem captum patientia devorabat. Narrare in-terdum per iocum, non sine morosi senis festiva insectatione solebat iam Pontifex Sixtus, saepe sibi impactos a Salvatore colaphos, quod cibos sedenti dum apponeret, 11011 satis aut attolleret auit promoveret, cum tamen, quantum posset etiam in summos elatus peditum digitos cona-retur, se enim tenerae eius .aetatis initiis vix summam mensae cui senex adsidebat orani mento excessisse... Primas grammaticae litteras a publico Montaltenis pueritiae institutore didicit, ad quem nihilo quani Salvator mitiorem bis quotidie e Franciscanorum coenobio, quod iusto erat ab oppido milliari, ventitabat. In hunc modum primis grammaticae latinaeque linguae superatis rudimentis philosophiam ac theologiam a suis iisque nobilibus magistris auditurus Firmum primo, tum Ferra-riam, postremo Bononiam eodem Salvatore curante transit. Ubique sum-mis ob rerum omnium egestatem laboribus vexatus annis omnino sex philosophia et theologiae spatia emensus est».