CAP. XVI - CAP. XVII 319 soluta amplius refici non debeant ad petitionem alicuius persone. Cap. XVII. Rubrica de fideiussoribus et modo reddendi ius fideiussoribus. 5 T~\ ecte duximus statuendum quod in qualibet obligatione in qua quis esset fideiussor alicuius pro aliquo debito vel aliqua alia re, excepto quam de fideiussione fixsi,primus conveniri debeat principalis debitor quam fideiussor, et si in principali aliquis fuerit defectus, id est quod non esset solven-10 dus in bonis mobilibus vel ficxis, vel si non inveniretur in terra ita quod conveniri possit propter eius abscentiam, vel si fideiussor constituent se principalem debitorem in solidum, tunc creditor regressum habeat contra dictum fideiussorem secundum tenorem sui instrumenti. // (J Preterea volumus 202 A 15 quod bona principalis debitoris, pro quo vel quibus facta esset aliqua fideiussio tam in civili quam in criminali vel in quibus-cunque contractibus, sint obligata et habeantur pro obligatis illi vel illis personis que fecerint dictam securitatem obliga-tionem vel fideiussionem, quamquam in instrumento non ap-20 parere [n]t bona obligata et quamquam instrumentum promis-sionis relevationis indempnitatis diete securitatis non apparerei. (J Insuper quicunque fecerit securitatem sive fideiussionem pro aliqua alia persona de aliquo debito vel alia re mobili, et transacto termino diete fideiussionis, si talis fide-25 iussor de dicta fideiussione exire voluerit et relevari,2) dominium quod pro tenpore fuerit incontinenti sine oblatione libelli vel strepitu iudicii, teneatur et debeat ilium vel illos, pro quo vel quibus facta fuerit fideiussio et securitas, astringere ad petitionem dicti ifideiussoris ad standum in palacio 30 comunis, donee extrasserit et relevaverit talem fideiussorem obligatum pro eo vel eis; et si infra octo dies postquam ste-terit in palacio non rellevaverit talem vel tales fideiussores de dicta fideiussione, tunc per dominium Tergesti concedatur ') SarĂ  da intendere: fisci. St at. 1365: comunis. 2) relavari.