CAP. LIIII - CAP. LV 243 Gap. LIIII. De hiis qui operantur contra comune vel singulares personas tenpore discordie. Bonum est providere comunem utilitatem, et idcirco ordi-namus quod, si quo tenpore et quandocunque comune Tergesti haberet aliquam discordiam gueram vel malam vo-luntatem cum aliqua vel aliquibus personis vel cum aliquo comuni, et aliqua persona utriusque sexus tam civis quam habi-tatrix Tergesti fatiat sentire vel sentiri et daret vel dabit intel-10 ligi aliqua facta tractata vel ordinata per comune Tergesti, vel que tractarentur vel ordinarentur contra tales personas vel comunes habentes discordiam malam voluntatem vel gueram, in dampnum et detrimentum talium personarum vel comunis seu loci, ita quod ad aures illarum talium personarum vel co-15 munium pervenire possent predicta et pervenerint, taliter quod comune Tergesti vel aliqua alia persona civis vel habitatrix Tergesti dampnum aliquod consequi posset exinde aliquo modo si ve aliquo tenpore, cadat [ad penam] talis persona una vel plures contrafatiens, et puniatur in lingua oris et eidem 20 incidatur, et eius bona omnia veniant in comuni Tergesti, et sit perpetuo banitus a civitate Tergesti. Cap. LV. Rubrica de convocantibus aliquos ad probam. Constituimus quod quicunque in civitate Tergesti // con- 149 B vocaverit vel appellaverit animo irato aliquem vel aliquos ad provam aliquam seu probationem, de eundo extra civitatem Tergesti causa offendendi se unus alterum, conponat libr. decem par. comuni. ([ Et quicunque iverit extra civitatem Tergesti occasione predicta, solvat comuni libr. vigintiquinque 30 par. prĂ² quolibet contrafatiente et qualibet vice contrafacta, et nichilominus pena[m] statutorum de malefitiis, si se ofen-deri[n]t.