CAP. XXXIIII 105 cangellariis camarario protectore et notario malefitii. ([ Salvo quod si aliquis eligeretur et confirmaretur cancelarius cama-rarius protector et notarius malefitii, qui non esset de maiori conscillio, sint de maiori conscillio suo offitio durante, prout 5 in forma statuti cuiuslibet continetur, dicto numero non obstante. Qui consciliarii durent in eorum vita, et nullo modo aliquis dictorum consciliariorum dictum conscilium in eius vita refutare possit modo aliquo, et si refutaverint, talis refu-tatio sit cassa // et nulla et nullius valoris, et iudices sive ree- 56 A 10 tores aliquem loco illius renuntiantis ponere [non] possint de maiori conscillio aliqua ratione, et si contrafecerint non valeat nec teneat. (X Et nullus esse ’) possit de dicto maiori conscillio nisi maiores illius fuerint de conscilio, scilicet pater vel avus paternus vel maternus, et nullus qui fuerit civis alterius civita-15 tis terre vel loci, preterquam de civitate Tergesti, modo aliquo vel ingenio possit accipi vel esse de conscilio civitatis Tergesti. (X Et si aliquis dictorum consciliariorum numeri predicti mo-riretur, tunc iudices qui pro tenpore fuerint, duobus penul-timis diebus eorum regiminis et non ante, facere debeant et 20 teneantur alios consciliarios loco mortuorum defitientium hoc modo: quod si unus vel duo consciliarii mortui essent, tunc ipsi iudices vel rectores tenpore quorum offitii mortui essent, dictis duobus diebus ultimis facere debeant infra se ad brevia seu sortes unum vel duos defìtientes. {[ Si vero tres consci-25 liarii mortui essent, tunc quilibet iudex vel rector(es) suum fatiat, et facere et eligere debeant, maiores cuius fuerint de conscillio ut supra dictum est. (X Et si ultra tres mortui fuerint, tunc per iudices sive rectores flant alii loco illorum mortuorum per ipsos ad brevia sive sortes, salvo quod, si tot 30 consciliarii mortui essent, quod uniquique iudicum in pari numero accideret, tunc quilibet iudex 2) ponere debeat suum numerum. Qui consciliarius sic electus sit et esse debeat etatis quindecim annorum et ultra, et si aliter positus fuerit non valeat vel teneat, et etiam qui non sit spurius vel bastardus, 35 vel qui natus fuerit de non // legittimo matrimonio tam ex 56 B *) Aggiunta marginale. 2) iudes.