258 LIBRO SECONDO debeat vel possit matrimonium cum aliqua persona cive vel habitatrice terre Mugle, et si quis contrafecerit, cadat ad penam ducentarum libr. par. (J Et omnia bona data et designata seu promissa in dotibus, vel alio quocunque modo in dicto contractu matrimoni, veniant in comuni. 5 Cap. LXVIII. De Muglensibus non ausis venire Tergestum. Quelibet persona civis vel habitator terre Mugle utriusque sexus et etatis, non habens domum suam in civitate Tergesti, aliquo modo vel causa non sit ausa intrare vel venire 10 civitatem Tergesti vel eius districtum, pena quinquaginta libr. par. sine remissione comuni Tergesti persolvenda pro qualibet persona et vice qualibet contrafacta; et quicunque acusaverit et probaverit aliquas personas contrafatientes habeat tertium condempnationis. d Et quod contenta in presenti statuto pro- 15 xime supradicta modo aliquo poni non possint ad maius vel minus conscilium, de infringendo presens statutum in parte vel in toto, donec per comune et homines Mugle fiet iustitia de ilio et illis qui occiderunt Iustum de Avangago civem Tergesti et de illis qui dicto homicidio dederunt auxilium vel 20 favorem, quod homicidium factum fuit in districtu Mugle in contrata Sancti Clementis. (£ Et si aliquid firmaretur in maiori 160 A conscilio // vel minori contra presens statutum, nisi primo iustitia predicta facta fuerit, sit cassum et vanum et nullius valoris. ([ Et nulla persona civis vel habitatrix terre Mugle 25 modo aliquo audeat portare vel extrahere seu portari vel extrahi tacere extra civitatem vel districtum Tergesti aliqua victualia vel aliquas alias res, nec etiam aliqua alia persona audeat eisdem victualia vel res aliquas dare vel dari tacere portare vel portari tacere extra civitatem vel districtum Ter- 30 gesti, sub pena amittendi dictas res et victualia, et libr. decem par. comuni Tergesti persolvenda pro qualibet persona et vice qualibet contrafacta. ([ Exceptis personis habentibus posses-