177 B 178 A 284 LIBRO SECONDO persona contrafatiente et vice qualibet contrafacta. Item, si qua persona civis vel habitatrix Tergesti recipiet seu rece-pisset aliquam pecuniam, vel promissionem // aliquam fecisset de eundo ad aliquas partes ad Stipendium, vel causa dampni-ficandi aliquas personas, vel se obligaverit ire ad dictas partes 5 tam cum soldo quam sine soldo, quamquam non iret, dum tarnen esset in actu eundi, et si inveniretur vel sciretur quod aliqui essent assoldantes ipsos sive capitanei ipsorum, quod tales recipientes pecuniam sive promittentes cadant [ad penam] libr. vigintiquinque par. pro quolibet et vice qualibet contra- io facta, et talis asoldans sive capitaneus cadat ad penam libr. quinquaginta par. pro quolibet et vice qualibet contrafacta. (f Si qua vero persona recederei de aliquo stipendio cum solu-tione stipendii in parte vel in toto ante terminum ipsius sti-pendii, et aliqua persona conquereretur de tali persona que 15 recessisset, tam personaliter quam per nuntium sive litteras, coram dominio Tergesti de tali persona que recessisset cum solutione dicti soldi, tune dominium Tergesti sive iudices Tergesti, coram quo vel quibus predicta peterentur, facere debeant petenti summarium ius, et dicto tali petenti seu litteris adhi- 20 beatur piena fìdes, et incontinenti constringere dictam talem personam contrafatientem ad solutionem fatiendum eidem de predictis, et nichilominus talis contrafatiens cadat ad penam libr. decem par. comuni Tergesti. Cap. CII. De penis statutorum que veniunt in 25 comune. Firmamus statuendo quod omnes pene in // hoc volumine statutorum conprehense deveniant in comuni Tergesti, exceptis partibus condempnationum predictis spetialibus, que deveniant personis prout in ipsis statutis continetur. 30