28 LIBRO PRIMO LIBER PRIMUS Cap. I. Rubrica de ellectione et presentatione potestatis. Ordinamus quod in ellectione potestatis procedatur in hunc modum: ([ Videlicet quod potestas qui pro tenpore fuerit 5 duobus mensibus ante exitum sui regiminis teneatur ponere partem in maiori conscillio de accipiendo potestatem vel de vivendo in regimine pro regimine futuri tenporis, et capta parte in maiori conscillio de accipiendo potestatem, tune iudices vel rectores teneantur preponere dictam prepostam de accipiendo 10 de loco et provincia, et potestas tune conscillio interesse non debeat, quousque potestas non erit ellectus et firmatus. ([Et dieta parte capta de vivendo in potestaria et de loco et de provincia, dentur in conscillio maiori predicto novem brevia, in quibus singulis scribatur lector lectoris potestatis, et singuli 15 habentes ex ipsis novem brevibus eiligere debeant suum lec-torem potestatis sacramento quem crediderint meliorem, et sic usque ad novem ellectores; qui ellectores potestatis esse non possi [n]t pater cum filio, frater cum fratre, germanus cum germano, consobrinus et nepotes, filius fratris et sororis, patruus, 20 avunculus videlicet frater patris et matris. ([ Et cum dicti novem ellectores fuerint ellecti, tune predicti novem ellectores insimul sacramento eiligere debeant et teneantur tres bonos homines ad potestariam predictam et melliores et utilliores 13 A quos crediderint // pro bono et utiliori comunis Tergesti; et si 25 ipsi novem omnes insimul concordes esse non poterunt, tune maior pars ipsorum obtineat, quam ellectionem facere teneantur antequam exeant palacio comunis; quibus ellectoribus non preiudicet aliquod officium quod habuissent, haberent vel habere possent. ([ Et ellectis dictis tribus potestatibus, ut die- 30 tum est, fiant in dicto conscillio tria brevia, quorum singulum