GAP. LXIIII 169 sub forma infrascripta: videlicet quod fiant tot breves quot sunt consciliarii predicti, in quibus scribatur nomen singu-lariterJ) cuiuslibet consciliarii, et ipsis brevibus sic scriptis ponantur in uno sacheto, qui stare debeat penes dominum po-5 testatem vel vicarium loco potestatis, et tunc quando mittentur capitanei ad custodiam dictorum castrorum, scilicet duo ad ca-strum Mocho et unus ad castrum Mocolani, (et) tunc extra-hantur de dicto sacheto tria brevia, presente domino potestate et iudicibus Tergesti, quorum duo in primis brevibus scripti 10 sint capitanei [ad] Mocho, et tercius in tertio breve scripto sit capitaneus // ad Moncolanum, et hoc per .XV. dies. Et sic 97 A singulis quindecim diebus extrahantur tres breves de dicto sacheto ut supra dictum est, donec omnes de maiori conscilio iverint pro capitaneis ad custodiam dictorum castrorum, et 15 expletis omnibus de dicto maiori conscilio, tunc de novo dieta brevia reducantur in dicto sacheto per modum predictum. (£ Qui capitanei ire debeant personaliter ad custodiam dictorum castrorum, nec eis dari possit licentia mittendi pro se; salvo iudicibus Tergesti, cancellariis comunis, camarario co-20 munis, protectore, notario malefltiorum, procuratore comunis, funtecario comunis, notario procuratoris et funtecharii comunis et vicedominis comunis et imfirmis, de quibus infìrmis fieri debeat fides per médicos cum sacramento ipsorum domino potestati et iudicibus comunis. (£ Qui vero infirmi, de quibus 25 fides predicta facta fuerit, ac offitiales supradicti mittere pos-sint pro se ad custodiam predictam unum hominem de maiori conscilio Tergesti suffitientem, ad beneplacitum ipsorum domini potestatis et iudicum, qui presentari debeat eisdem an-tequam mitteretur pro capitaneo ad dictam custodiam, sub 30 pena decem libr. par. pro quolibet et qualibet vice contrafacta. Qui capitanei antequam irent ad dictam custodiam venire debeant coram dicto domino potestate, quibus idem dominus potestas dare debeat sacramentum de denunciando omnes defi-tientes ad custodiam castrorum predictorum // tenpore eorum 97 B 35 offitii, et omnes qui non essent personaliter ad eorum custodias. ]) Aggiunta marginale.