CAP. LXXXVII - CAP. LXXXVIII 449 Cap. LXXXVII. Rubrica de personis que ire debent pro tortiglonis. Ordinamus quod quelibet persona utriusque sexus civis vel habitator Tergesti habens vineas ire debeat, vel 5 mittere unam personam pro qualibet domo, ad colligendum tortiglonos in suis vineis, tenpore quo essent, sub pena viginti sold. par. pro qualibet persona et vice qualibet contrafacta. Cap. LXXXVIII. Rubrica quod statuta in tell i-gantur prout iacent. 10 tatuimus et ordinamus quod omnia et singula statuta in volumine statutorum conprehensa et scripta ruditer prout iacent ad litteram et sunt scripta intelligantur et intelligi de-beant, in totum et in qualibet parte sui, absque aliqua sub-audictione glosatione interpretatione seu aliquo alio extrin-15 secho ac extraneo intellectu. (T Preterea volumus quod omnia statuta et addictiones ipsorum scripta in volumine statutorum Tergesti, et omnes reformationes et consuetudines Tergesti etiam scripta in libris // comunis, dominus potestas seu vi- 286 ß carius loco potestatis observare debeat et teneatur, sub pena 20 ducentarum libr. par., non obstante aliquibus legibus cano-nicis vel civilibus in contrarium loquentibus. MANUS SCRIPTORIS CHAREAT GRAVITATE DOLORIS. 29