446 LIBRO QUARTO (X Etx) si iuraverint esse aliquorum dictorum mutuatorum vel eorum factorum, tune eis flat ius [et] solutio de predicts per modum proxime dictum. (X Item statutum fuit in millesimo trecentessimo quadragessimo octavo indictione prima de mense ianuarii quod omnia instrumenta debiti mutui vel 5 depositi, sive scriptura manu propria confecta hucusque et deinceps flende, continentia in personas dictorum dominorum Ugonis et Forensii Lippi de Scolaribus, factorum eorum, heredum dicti condam domini Scolaris, Donusdey de Agolantibus, fratrum vel nepotum ipsius Johannis de Linari, Francisci et 10 Angeli fratrum de Linari, heredum Ugucionis supra dicti, Baldinagi predicti et fratrum eius, Soldanerii de Soldaneriis flliorum et fratrum ipsius, heredum condam ser Ricardi Ma- 284 B latesta, Johannis Granibogi, sive alieuius ipsorum // vel cuius- cunque alterius qui publice mutuasset sub usuris ad banchum 15 civitatis Tergesti, intelligantur et intelligi debeant quod sint in duplum, non obstante aliquo statuto civitatis Tergesti. (X Et dominium Tergesti reddere debeat ius eisdem vel pro-curatoribus eorum, seu cui vel quibus ius cesissent solum modo de medietate denariorum per ipsos petitorum conten- 20 torum in ipsis preceptis et scripturis. (X Et quod ipsi aliter in iure audiri non debeant nec petere possint, nec contra supradictos cives habitatores districtuales sive rusticos agere, virtute aliquarum intromissionum vel sententiarum contra su-pradictos cives habitatores districtuales ac rusticos prolatarum, 25 nisi in quatuor terminis, scilicet in quolibet festo sancti Martini quartam partem diete medietatis dicti debiti, et primus terminus petendi incipiatur in festo Sancti Martini proxime venturi. (X Et dominium Tergesti aliter procedere non possit nisi modo predicto, sub pena sacramenti et satisfatiendi de 30 suo proprio totum id quod contra debitorem processum esset aliter quam ut predictum est, et nichilominus id quod factum esset sit ipso iure nullius valoris. *) Et - factorum agg. marginale.