254 LIBRO SECONDO esse stare et permanere ad omne risigum et periculum ipsius emptoris dicti vini, et venditor nullo modo se debeat inpedire de dicto vino, sub pena centum sold. par. ([ Salvis pactis in contrarium factis. Cap. LXV. De euntibus et portantibus salem 5 contra bannum per mare. Notum facimus presenti statuto quod nulla persona civis vel habitatrix Tergesti sit ausa vel presumat ire nec mittere contra bannum cum sale per mare ad aliquas partes, sub pena centum libr. par. sine remissione, et perdat barcham 10 cum sale in qua positus esset sal, que barcha sive navis con-buratur. Et si non habuerit unde solvere, contrafatiens sit in banum perpetuum, et si quo tenpore pervenerit in forciam comunis Tergesti detineatur in carceribus comunis suis pro-priis expensis, de quibus exire non possit nisi primo solverit 15 dictam condempnationem. ([ Et si aliquis civis vel habitator Tergesti inventus fuerit in aliqua parte districtus Tergesti ire, A vel ab- // sconse esse cum sale contra banum, quod quilibet possit ipsum vel ipsos capere habeat totum pondus sive cha-rigum salis et sit suus libere. ([ Et nulla persona sit aussa 20 intrare cum aliqua barcha cum sale, eundo contra banum in aliquos portus comunis Tergesti, scilicet a Cucho usque ad Sistiglanum districtus Tergesti, quomodocunque portus sint et nuncupentur infra Cuchum et Sistiglanum, et si qua persona contrafecerit, puniatur pena supradicta; et quod quicunque 25 acusaverit habeat medietatem condempnationis. ([ Salvo quod quilibet civis Tergesti habens salinas extra districtum Tergesti vel in districtu conducere possit suum salem Tergestum etiam per mare sine aliqua pena. ([ lEt hoc statutum dominus potestas legi facere teneatur sacramento in quolibet arengo et sub pena 30 vigintiquinque libr. par.