CAP. LXXXIIII 445 bita antiqua facta ante dicta pacta remaneant secundum formant ordinamenti principii huius statuti. (£ Item statutum fuit in millesimo trecentessimo quadragessimo primo indictione nona de mense ianuarii, quod ipsi mutuatores qui mutuaverunt 5 et mutuant sub usuris in civitate Tergesti, tenentes et qui te-nuerunt stationem in civitate Tergesti a millesimo trecentessimo tregessimo ultra vel citra, petere debeant eorum pecu-niam ab eorum debitoribus in quatuor terminis tantum, scilicet in quolibet festo sancti Martini quartam partem denariorum, 10 et hoc usque ad quatuor annos, et hoc intelligatur de debitis factis et contentis [tam] in personas ipsorum mutuatorum quam in alias personas, a quibus personis accipiatur sacra-mentum si debita contenta in earum personas sunt sua vel alicuius mutuatoris. f[ Item in millesimo trecentessimo qua-15 dragessimo secundo indictione decima de mense ianuarii statutum fuit quod domini Ugo et Foresius fratres de Agolan-tibus, Scolaris et Lippo fratres de Scolaribus, Donusdeo de Ago-lantibus, Iohannes de Linnari Baldinacius Brimo et Iohannes Gamboco, heredes condam Ugucionis de Nigris de Padua, do-20 mina Alverota eius uxor, Petrus Pollo de Agollantibus, Lam-bertus de Ubriachis, Franciscus Rugeri, Çufredus de Drusmano, Andreas Venerius factores et procuratores ipsorum et cuiuslibet eorum petere non possint a civibus et habitatoribus Tergesti ac districtualibus sive rusticis episcopatus comunis et omnium // 284 A 25 Tergesti, nisi solum modo libr. duodecim par. pro rata cuiuslibet centenarii in quolibet anno, quibus mutuatoribus flat ius sumarium sine strepitu iuditii et oblatione libelli, incipiendo terminus petendi in festo sancti Martini proxime venturi pro primo termino; et si aliqua iura apparerent continentia in 30 aliam personam quam in aliquem supradictorum mutuatorum, et per personam obligatam sive debitricem opponeretur de-bitum contentum in ipsis iuribus uno vel pluribus pertinere alicui ipsorum mutuatorum speciflcatorum vel eorum factori, quod principales creditores conparere debeant ad iurandum 35 coram dominio Tergesti si eredita sunt sua propria an ali-quorum supradictorum mutuatorum vel eorum factorum.