114 LIBRO PRIMO disputari possit, nisi process [er] it de voluntate maioris partis dictorum iudicum. ([ Si vero aliqua petitio porrecta per ali-quam personam et lecta sive disputata in dicto conscilio cum voluntate ipsorum iudicum, ut dictum est, in quo vero conscilio esse debeant ad minus triginta consciliarii, optinebitur 5 per maiorem partem ipsorum consciliariorum de redducendo talem petitionem unam vel plures ad maius conscilium, quod per potestatem et iudices reducatur talis petitio ad dictum 61 B maius conscilium infra octo dies // sequentes, ut superius scriptum est et sub pena predicta. ([[ Salvo quod si peteretur in 10 aliqua petitione pecunia vel aliqua bona comunis, quod dieta petitio non possit reduci ad maius conscilium nisi obtenta fue-rit in dicto conscilio per duas partes dictorum triginta sapien-tum de dicto conscilio, vel plurium, si fuerint in ipso conscilio. Cap. XXXVIII. Rubrica de officio notariorum. 15 R. c a. Statuimus quod quilibet notarius civitatis Tergesti debeat stipulari omnia instrumenta et testamenta ad que fuerit rogatus et vocatus, et ea scribere, et antequam partes recedant in presentia ipsarum legere, et postquam stipulata fuerint, ea 20 inbreviare in cartis de bergamena vel banbacino ad perpetuam memoriam, et postquam stipulata fuerint autentichare debeat et teneatur, pena decem libr. par. pro quolibet notario et vice qualibet contrafacta, infra duos menses, et ipso autentichato presentare parti cuius interest, et illa pars accipere debeat die- 25 tum instrumentum et eidem solvere de suo labore sub pena predicta. (f Item quod quilibet notarius portare debeat super se penam et caramale et alia necessaria ad offìcium notarie, et accipere debeat pro solutione sui laboris cuiuslibet instrumenti vendictionis a viginti den. superius usque ad mediam 30 march, tres den. Acquilegie, et a media marcha superius usque ad unam march, quatuor den., et abinde superius pro qualibet marcha unum den., et de cartis securitatum duos den., et de inbreviatione testamenti unum den., de testamento autenticato et reducto in publicam formam, in quo esent bona valentia a 35