80 LIBRO PRIMO bonorum, refertum dampnorum et expenssarum, penam instru-mentorum, debitum seu debita contenta in eisdem, terminum, 41 A pacta posita in eisdem et alia que videbuntur utilia eisdem // ad ponendum. (f Item vicedominare omnes sententias intro-missiones protestationes de verbo ad verbum, et si reperiretur 5 aliguod instrumentiim ve! aliam scripturam esse per ipsos sub-scriptum vel subscriptam, quod vel que per ipsos vel alterum eorum non esset scripta vel posita in eorum quaternis, cadant ad penam libr. vigintiquinque par. pro quolibet instrumento et qualibet vice contrafacta. Item recipere pro quolibet testa- 10 mento codicillo inventario sententia tam diffinitiva arbitraria quam interlocutoria et intromissione unum vigintinum*) et pro quolibet precepto duos par. et pro quolibet instrumento cuiuslibet condicionis et generis sex par. et non plus. (£ Item recipere quodlibet testamentum, et codicillos, extra civitatem 15 Tergesti factum, tamen in eius districtu vel diocesi, si tale testamentum vel codicillus infra tertiam diem eidem presentatus fuerit, quo presentato facere legi in presentia testium qui inter-fuerint, et scire ab ipsis si fuerint presentes, et si ipsi testes cum notario se concordaverint de contentis in ipso testamento 20 prout ibidem fuerit lectum, tunc ipsum testamentum vel codi-cillum in sua protectione habere, et ipsum claudere et sigillare suo sigillo et ipsius notarii qui scripserit dictum testamentum, et ipsum conservare in vicedominaria, cui testamento sic facto extra civitatem Tergesti debeant interesse saltern tres testes, 25 non conputato notario neque aliquo legatario ipsius. ‘Et si apparerei aliquod testamentum, vel codicillus, factum coram tribus testibus2) ore tenus absque notario, et illi ad quos dictum testamentum pertinet infra quinque dies conparuerint una cum dictis testibus3) coram dominio Tergesti, et tale testa- 30 mentum factum denuntiaverint, ut tale testamentum vel co-dicillum reducere[t] in scriptis, tunc dominium Tergesti e-xaminare debeat dictos testes et eorum dictum scribi facere per notarium, et si fuerint in concordia testes, facere reduci testamentum vel codicillum in scriptis secundum eorum 35 ‘) et viginti. 2) testes. 3) testamentis.