354 LIBRO TERZO modum supradictum. ([ Si vero debitor de bonis suis non haberet que sufflcerent ad integrant solutionem debiti et ex-pensarum creditori, tunc capiatur2) debitor per dominium et ponatur in basta comunis, de qua exire non possit nisi primo solutio facta fuerit integra creditori. (I iSalvo quod, si per 5 creditorem terminus aliquis debitori elongatus esset, (et) omnia bona posita ad vendendum in manibus extimatorum comunis vendi debeant et deliverari per dictos extimatores secundum formam presentis statuti; quam extimariam volumus fieri die-bus dominicis tantum et durare usque ad occasum solis. ([ Et 10 si pars alicuius possessionis fuerit posita ad extimariam, quod dicti extimatores debeant ipsam partem determinare cum ter-minis de lapidibus taliter quod appareant, sub pena centum sold, pro quolibet extimatore. (f Et nulla persona emere possit aliqua bona ad dictam extimariam, que esset detenta in pa- 15 lacio vel carceribus comunis. ([ Si vero aliqua persona po-suerit bona aliena ad extimariam pro suis debitis sine consensu illius cuius fuerint, conponat nomine pene centum sold, par. in comuni, de qua inpositione infra octo dies per dominium cognoscatur. 20 Cap. XL VII. De ementibus bona ad extimariam et de solutione fienda. Providimus quod, si qua persona emerit ad extimariam comunis aliquam possessionem vel aliam rem, quod presentare debeat et teneatur denarios emptionis in manibus 25 extimatorum comunis infra octo dies facta deliveratione ip- 225 B sorum bonorum, sub pena decem // libr. par. comuni conpo-nenda, qua pena soluta vel non, dominium Tergesti teneatur constringerex) personam ementem ad standum in palacio comunis, si querela pervenerit ad dominium per creditorem 30 vel eius procuratorem, de quo exire non possit donee flat integra solutio creditori. ([ Et quod elapsis dictis octo diebus solvere teneatur pro quolibet mense similiter decem libr. par. *) Aggiunta marginale, 2) Cfr. la nota della pagina precedente.