90 LIBRO PRIMO eorum mensuris omnibus quatuor mensibus semel tantum, et habere et recipere pro quolibet molendino duos frx. tantum. ([ Item facere quascunque acusas ea die vel sequenti qua in-venerint aliquos in aliquo contrafacere, scilicet duo ipsorum ad minus, et acuse per eos aliter facte nullius sint valoris et 5 momenti. Cap. XXVIII. Rubrica de ellectione mexetarum et eorum officio. R.ca. tatuimus quod in ellectione mexatarum comunis proceda- tur in hunc modum: videlicet quod in octava die cuius- 10 47 A libet /I mensis dentur in maiori conscilio duodecim brevia pro XII mexetis eligendis, et quicunque habuerit ex dictis brevibus eligere debeat et teneatur sacramento unum suffitientem me-xetam etatis vigintiquinque annorum et ultra, et qui non sit liospes vel butiglarius, quibus hospitibus et butiglariis offltium 15 predictum mexeture omni modo sit prohibitum, et quod nulla persona que emerit vinum causa revendendi mexeta esse non possit, et si acceptaverit dictum offltium cadet ad penam libr. quinquaginta par. Et nullus mexeta ipso existente mexeta toto tenpore sui offltii possit emere aliquod vinum, nisi pro 20 necessitate sue domus, causa revendendi, vel societatem habere cum aliquo mercatore, sub pena libr. vigintiquinque par. pro quolibet vase vini pro quolibet contrafatiente et qualibet vice contrafacta. Et ipsis duodecim mexetis electis, tunc balotentur in maiori conscilio ad piscides cum balotis singulariter, quis 25 vult ilium esse mexetam et quis non vult, et illi sex qui plures balotas habuerint de dictis duodecim sic electis esse debeant mexete, et quod propaletur omni vice in conscilio quot balotas habuerit quilibet ipsorum, et tunc ipsi sic confirmati durent in dicto offltio per unum mensem tantum, et ab exitu eorum 30 offltii vacare debeant a dicto offltio per unum annum conple-tum. Qui mexete ire debeant cum mercatoribus volentibus emere vinum per canipas hominum et habitantium Tergesti, se dividendo cum dictis mercatoribus vel mercatore ut melius eis videbitur. Et si casus occurerit quod aliquis merchator 35