200 LIBRO SECONDO Cap. V. De omicidio et menbro mancho. R.ca. Statuimus quod, si quis civis vel habitator Tergesti sive forensis occideret vel interficeret aliquem civem Tergesti, in civitate vel districtu Tergesti sive extra districtum ubique locorum, puniatur pena capitali, et quod quecunque persona 5 occiderit aliquam aliam personam etiam non civem in civitate vel districtu Tergesti, puniatur pena capitali, nisi tale omici-dium factum fuerit defendendo suam personam ab eo qui contra eum venerit cum armis mortalibus causa feriendi; et hoc probare possit cum tribus vel duobus honestis hominibus, qui io presentes ibidem fuerint et viderint. Tunc x) nullafm] pena[m] paciatur, cum omnia iura clamant «vim vi repellere licet». Et si dictis testibus voluerit esse probatum per duellum quod falso testificati fuerint, et sucumbuerint, solvant ipsi testes in comuni libr. centum par. et sint perpetualiter infames, et stent 15 120 B extra civitatem Tergesti per unum annum, et nichil- // ominus testiflcatio ipsorum testi(ti)uin sit nulla et nullius valoris; et si talis falsus testis sic conclempnatus intraret civitatem vel districtum Tergesti et capi poterit, ponatur in carceribus co-munis, in quibus stet usque ad conplimentum anni. (f Si vero 20 testis obtinuerit per duellum, ille qui probare volebat contra eum, paciatur penam centum libr. par. in comuni, quam ille pati debeat, et satisfatiat ei de dampnis et expensis ex inde factis, et stet extra civitatem Tergesti et districtum per unum annum; et si ante conplementum anni intraverit civitatem vel 25 districtum Tergesti, ponatur in carceribus comunis, in quibus stet usque ad conplimentum anni. (J Si vero aliqui testes presentes omicidio non fuerint, per quos veritas homicidii cogno-sci non possit, defendat se inculpatus de omicidio per duelum, quod aliter illuni non occiderit nisi defendendo suam perso- 30 nam. Set si testes presentes fuerint eidem homicidio, per quos veritas omicidii piene cognoscatur, omicida se per duelum defendere non possit sed puniatur pena omicidii supradicta.2) Et si propinqui occisi essent ita debiles quod non possent ip- ') tune - paciatur aggiunta marginale. 2) Aggiunta marginale.