372 LIBRO TERZO Cap. LVI. Rubrica de matrimoniis et bonis datis causa dotis. iEt bonis acquisitis per virum et uxorem. R.ca. Statuimus quod matrimonia, tam contracta quam que con-trahentur in civitate Tergesti vel eius districtu inter 5 aliquas personas ad antiquam consuetudinem civitatis Tergesti, habeantur et intelligantur sub infrascripto modo: videlicet quod bona acquisita per ipsos, stantibus ipsis in dicto matrimonio, sint et esse debeant comunia inter ipsos, scilicet medietas viri et alias medietas uxoris, et omnia debita facta 10 per virum ipsis stantibus in matrimonio similiter sint comunia 237 A inter ipsos iugales, scilicet medietas // viri et alia medietas uxoris, ad que debita uxor non teneatur nisi mortuo viro vel ipsa uxoreJ) mortua, nam tunc, ipsa mortua, bona sua sint pro predictis obligata, exceptis debitis factis occasione con- 15 dempnationis ludi vel fideiussionis sine consensu uxoris sue. (T Matrimonia vero contracta secundum statutum factum in millesimo trecentessimo trigessimo quarto indictione secunda, scilicet secundum novam consuetudinem civitatis Tergesti, habeantur et intelligantur sub forma infrascripta: videlicet 20 quod uxores predicte, a tenpore ipsius millesimi trecentessimi trigessimi quarti citra, habere non debeant aliquam porcionem aliquorum bonorum acquisitorum per ipsum virum suum nec etiam porcionem aliquorum debitorum factorum per dictum eius virum, ipsis stantibus in matrimonio, nisi solum modo 25 dotes suas, salvo iure ipsarum uxorum eisdem conpetenti secundum tenorem suorum instrumentorum docium suarum, et salvis pactis et condicionibus factis et contracts inter ipsos iugales secundum aliquam aliam consuetudinem seu alio modo quocunque, prout in eorum instruments continetur. (r Et si 30 quis maritaverit filium vel filiam neptem vel sororem vel aliam personam, bona eidem per eum data et designata manu publica fatiant denotari infra unum mensem post contractum ipsius matrimonii, et ultra id quod (non) reperiretur in carta *) La e finale aggiunta sul rigo.