106 LIBRO PRIMO parte mascoli quam ex parte femine usque ad tertium gra-dum; tunc tales spurii vel bastardi quoquo modo eligi et poni non possint de dicto maiori conscillio; et si fuerit contrafac-tum, sit cassum et vanum et nullius valoris. ([ Et nullus de maiori conscilio, qui staret extra civitatem per annum vel 5 annos, quousque vixerit non possit extrahi de maiori conscilio, et si nova *) venient quod aliquis ex consciliariis civitatis Tergesti mortuus esset, et iudices qui pro tenpore fuerint, loco illius qui diceretur mortuus, ponerent aliquem de maiori conscilio, et si ille consciliarius qui diceretur fuisse mortuus reverte- 10 retur postea Tergestum, quod ipse sit de maiori conscilio et positus loco eius sit cassus et non habeatur de maiori conscilio. ([ Qui vero consciliarii iurabunt sequimen potestatis iudicum vel rectorum, conscillium et credentiam, et venire ad conscil-lium quandocunque audierint canpanam conscilii, aut eis a 15 preconibus fuerit denuntiatum, quam cito poterint bona fide et sine fraude, et consulent super quacunque preposita ut melius scient, remotis omni fraude amore timore precio et precibus, et dare favorem potestati iudicibus et rectoribus ad perfectum statum civitatis Tergesti, et eorum posse manute- 20 nere 2) et observare statuta civitatis Tergesti et ea executioni mandare, et ordinamenta et capitula facta et que de cetero fìent per maiorem partem maioris conscilii pro bono civitatis Tergesti. ([ Et habere unam balistam paratam cum viginti-quinque pillotis, de valore quadraginta denariorum novorum, 25 et nulla causa dare nec obligare, etiam sub pena frx. quadraginta. d Et non esse in maiori conscilio vel minori ubi pars ponetur pro suo commodo et utilitate, et non ponere ballotam. (X iEt non rengare in aliquo conscillio ultra prepositam factam 57 A Per potestatem rectores // vel iudices nec de se facere aliquam 30 prepositam novam, etiam sub pena quadraginta frx. solven-dorum incontinenti comuni sine aliqua remissione, et nichilo-minus illa preposita et conscilium datum super ipsa sit cassum et vanum, et dominium nullo modo executioni mandare debeat dictum conscilium, etiam pena sacramenti ipsi domino 35 *) Aggiunta marginale. -) manumitiere.