326 LIBRO TERZO possit. (£ Si vero aliqua persona emerit possessionem aliquam alicuius sive ab aliqua persona, et cridari fecerit quatuor die-bus dominicis successivis, semel in qualibet die dominico post proclamationem excusarum, super scalis palacii comunis per preconem comunis publice et alta voce quod, si qua persona 5 propinqua venditoris sive alienatoris talis possessionis vendite [dictam possessionem habere velit], spaciflcando et nominando confines possessionis contratam et perticas ac precium venditionis ipsius et pacta inita inter partes, et si precium est solutum in parte vei in toto vel si ad terminum 10 solvi debeat, — quod conparere debeat ad accipiendum dictam possessionem eodem modo condicione et pacto quibus emptor sive talis fatiens proclamare habet dictam possessionem, et sic semel in die qualibet die dominica usque ad quatuor, quibus quatuor cridis sic in quatuor diebus dominicis factis 15 apparentibus, et si infra dictas cridas aliquis propinquusx) 207 A venditoris // sive alienatoris non conparuerit, transacto termino dictarum quatuor cridarum nullus propinquorum alienatoris sive venditoris ipsius possessionis amplius illam possessionem iure propinquitatis petere vel habere possit. 20 (£ Et si quis propinquusJ) alienatoris infra annum post alienationem seu venditionem possessionis, si cride facte non fuerint ut superius dictum est, vel factis cridis infra tenpus ipsarum cridarum, conparuerit, dummodo eidem propinquo per vendentem sive alienantem denuntiatum non fuerit ante 25 venditionem sive alienationem ipsius possessionis ut dictum est, dictam possessionem venditam sive alienatam habere debeat pro eodem precio, si precium fuerit solutum, si se pre-sentaverit cum denario emptionis, pro quo emptor sive acceptor diete possessionis earn habuerit. ([ Et si precium solutum 30 non fuerit in parte vel in toto, vel de ipso precio vel parte ipsius dederit terminum alienator emptori, licet in instrumento venditionis contineretur venditorem recepisse precium, instrumento confessionis predicte non obstante propinqus pre-dictus sic comparens dictam possessionem rehabere et acci- 35 *) propinquis.