336 LIBRO TERZO Cap. XXXI. Rubrica de iure reddendo paysa-nis. Et qui sunt paysani. Et de sacramento eorum. Ordinamus quod paysani civitatis Tergesti sunt et intel-liguntur esse a terra Pirani et a civitate Aquileie ac 5 etiam a Vualdis ’) citra versus Tergestum, conputatis etiam in hiis civitas Aquilegie et dieta terra Pirani. (£ Insuper ordinamus quod dominium Tergesti facere debeat dictis pay-sanis, scilicet habitantibus a supradictis conflnibus citra, con- 213 B similem rationem quam ipsi paysani fatiunt // seu facerent 10 civibus Tergesti. ([ Et si aliqua persona habitans a dictis conflnibus citra pecierit coram dominio Tergesti ab aliqua persona aliquam rem, et talis persona rea probare voluerit aliquid cum sacramento ipsius persone petentis vel aliquod capitulum, tunc talis persona agens personaliter venire debeat 15 Tergestum, et coram dominio Tergesti iurare super petitis et capitulis productis per partem adversam. (f Si vero aliquis forensis habitans ultra Acquilegiam et terram Pirani ordina-verit et fecerit aliquem suum legitimum procuratorem coram dominio Tergesti in petendo aliquam pecuniam vel aliam rem 20 contentami in aliquo instrumento vel precepto alicui civi vel habitatori Tergesti, et persona cui petitum fuerit probare voluerit cum sacramento creditoris solutionem dicti debiti vel rei in parte vel in toto, et si per partem peteretur in iure creditorem conparere debere in iure ad iurandum super pe- 25 titis, quod tunc per dominium Tergesti mittantur littere creditori ad locum ubi habitaret, vel per dominium Tergesti dari debeat sacramentum eidem procuratori talis creditoris vel substitute ab eo in animam ipsius creditoris, si est sibi so-lutum de petitis in parte vel in toto, prout videbitur dominio 30 convenire. *) Stat. 1365 : a valtis.