CAP. XXX 335 litatem ipsi pupillo vel minori fecerit, ille eum habeat et sit tutor usque ad etatem legittimarci ipsius pupilli vel minoris x) secundum formam statuti, si dominio videbitur quod ille sit utilis et securus ad tenendum in plenum ipsa bona et melio-5 ramentum fatiendum, et hec 2) omnia intelligantur et intelligi debeant de pupillis et minoribus qui sine patre essent vel sine tutore vel comissario constituto a patre per testamen-tum vel codicillum, quia secundum quod pater ipsius pupilli vel minoris ordinaverit ita servari debeat; mater vero de bonis 10 suis tacere et ordinare possit ad suam voluntatem, sed filii vel fìlie accipi a patre nullo modo possint, nec eidem patri per ali-quem vel aliquos fieri possit aliqua questio de ponendo aliquid pro anteparte filiis vel iìliabus suis, manutenendo tamen // bona 213 A filiorum in plenum et in laboratura. ([ iEt hoc intelligatur de 15 propinquioribus ponere volentibus pro anteparte civibus et ha-bitatoribus Tergesti tantum. ([ Preterea si aliquis vel aliqui erunt tutores vel comissarii vel curatores constituti tam per testatorem [et] testatricem 3) quam per dominium Tergesti ali-quorum pupillorum unius vel plurium, et ipsi pupilli unus 20 vel plures entes in legittima etate peterent coram dominio Tergesti eorum bona et rationem administrationis dictorum honorum a dictis comissariis tutoribus vel curatoribus uno vel pluribus, dominium Tergesti debeat et teneatur tacere ius sumarium sine oblatione libelli strepitu et figura iuditii talibus 25 pupillis petentibus, et ipsos comissarios tutores vel curatores constringere ad dieta bona dandum et rationem fatiendum, exceptis comissariis tutoribus vel curatoribus constitutis in testamentis vel codicillis cum aliqua condicione, contra quos procedi debeat secundum condicionem dicti testamenti vel 30 codicilli. *) maioris. 2) hoc. 3) testationem.