214 LIBRO SECONDO solvenda, de nocte vero sub pena decem libr. par., et perdat arma tam offensibilia [quam] deffenssibilia. *) ([ Exceptis iudi-cibus vel rectoribus, qui portare possint omnia arma sine ali-qua pena; et quilibet iudex vel rector Tergesti possit et valeat conducere secum de nocte duos homines munitos armis, et si 5 aliqui irent de nocte cum dictis iudicibus vel rectoribus sine 130 A armis et sine igne, non cadant ad aliquam penam; et ex- // ceptis personis qui portabunt dieta arma volendo ire extra terram vel venire in terram; et exceptis illis qui vadunt in negociis comunis vel de mandato dominii; et exceptis illis quibus data 10 esset licentia per dominum potestatem et maiorem partem suorum iudicum portandi arma defensionum; et exceptis illis nobilibus forensibus quibus data esset licentia per dominum potestatem et maiorem partem suorum iudicum portandi cul-tellum tantum. ([ Et omnes caratores vini biadi et lignorum 15 ac omnes forenses mercatores muxellarii, et alie persone por-tantes per terram victualia in civitatem Tergesti et alia mer-cimonia, tam in eundo stando quam redeundo in civitate Tergesti, cultellum portare possint solum modo deferito, et non alia arma sine pena; sed mercatores qui vadunt et veniunt per 20 terram cultellum2) portare possint. ([ Et quicunque porta-verit cultellum cum cuspide, cuius lamella sive ferrum fuerit ultra unum semissem per dominium designatum, solvat comuni centum sold, et perdat cultellum. ([ iEt nullus clericus sit ausus portare aliqua arma per civitatem Tergesti sub dieta 25 pena, si fuerit de die vel de nocte. ([ Et quod ultra quatuor de familia domini episcopi Tergesti, qui sint forenses, portare non possint aliqua arma per civitatem Tergesti, sub pena pre-dicta; sed existente domino episcopo in civitate Tergesti, ipsi 130 B quatuor // de sua familia forenses tantum portare possint arma 30 sine pena; et quod potestas vel vicarius loco potestatis qui pro tenpore fuerit debeat et teneatur punire quemlibet de familia domini episcopi portantem arma, non existente domino episcopo in civitate Tergesti, et existente domino episcopo in terra, *) Aggiunta marginale. 2) Scritto con altro inchiostro da altra mano, dopo raschiato il testo primitivo. Anche dopo portare c’ è una raschiatura.